Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.762 » Pag 90 - 91

5.762
90
91

90
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi anno septimo decimo ducatus domni
Sergii Gloriosi ducis, die vicesima mensis februarii, indictione octaba infrascripta. Certum
est me gregorium divina gratia episcopum sanctae sedis stavianae ecclesie A presenti
die promptissima voluntate dedi atque in presenti tradidi tibi domno mirandi iudici filio
dauferi qui es comanente in nucerie, Hoc est in colligio ad laborandum et detinendum inclitam
unam petiam meam de terra que arbustum esse videtur, pertinente nobis a suprascripta
sancta ecclesia posita in loco qui nunc angre, ubi dicitur nobella et casa amabile,
cum bice de via sua omnibus sibi habentibus et pertinentibus, Coherente sibi: Ab oriente
fine predicti episcopii, que ad laborandum retinet heredes grimoaldi filii nucerini, et habet
ibidem passos octoginta octo: A meridie quomodo limites discernit, fine heredes lioprandi
et fine heredes desadi, et habet ibidem passos quinquaginta quinque: Ab occidente
cum fine de suprascripta sancta nostra ecclesia, quod detinet grimoaldus filio maranci
91
per nostram firmissimam chartulam, unde omni annuo dat nobis et ad suprascripta sancta
nostra ecclesia auri tares decem, qualiter ipsa chartula continet et reclarat, et habet ibidem
passos octuaginta tres: A septemtrione cum via, et habet ibidem passos quinquaginta
sex et medium; toti vero suprascripti passi mensurati ad passum de curte sanctae stavianae
ecclesiae. Ita ut suprascripta inclita una petia mea de terra que arbustum esse videtur,
qualiter superius tibi in colligio dedi, In eo etenim tenore, quatenus tu et tui heredes
ex integra illam bene et diligenter vitigiare et arbustare atque fructare debeatis,
et per omnes fines eius claudere et defendere debeatis, omnia ad vestra expensa vestroque
labore laborare et restaurare, atque ad meliorem cultum perducere debeatis, et omnia que
ibidem dominus deus dederit subtus et super, in tua heredumque tuorum sint potestate ex
ipsa frugia faciendi omnia que volueritis, unde nullam partem tibi tuisque heredibus queramus
aut tollamus per nullum modum. Tantummodo tu et tui heredes omni annuo usque
in sempiternum dare et adducere debeatis nobis nostrisque posteris et ad suprascripta
sancta nostra ecclesia in die festivitatis sanctae mariae de mense agusto, idest auri tares
nobem boni pesanti in capu et negotiantili sine detinentia et absque iuncta, et due galline
sine omni nostra amaricatione vel damnietate. Insuper vos et vestri heredes recolligere et
adducere debeatis nobis nostrisque posteris in suprascripta festivitate sanctae mariae ipsi
tares decem, quod solitus est nobis persolvere suprascriptus grimoaldus filio maranci cum
suis heredibus, et alii tares decem, quod solitus est nobis dare iohannes rafaniulus cum
suis heredibus, usquequo nobis nostrisque posteris placuerit, Ita ut integra suprascripta
terra non presummatis, nec habeatis licentiam vos et vestri heredes dare aut subiugare,
vel offerire ad qualemcumque personam vel loca cum scriptis aut absque scriptis, nec per
nullum modum aut ingenium. Verumtamen, si tu vel tui heredes facere volueritis in suprascripta
terra unum reditum pro vestra utilitate, licentiam habeatis. Et non habeamus
licentiam nos et nostris posteris vobis vestrisque heredibus eicere exinde foras per nullum
modum vos et vestri heredes, dantes et persolventes nobis nostrisque posteris et ad suprascripta
sancta nostra ecclesia omni anno in suprascripta festivitate sanctae mariae auri
tares nobem et due galline, qualiter superius legitur. Quod si aliter provenerit de his
omnibus suprascriptis, tunc componimus nos et nostris posteris vobis vestrisque heredibus
auri solidos triginta bytianteos. Et hec chartula sit firma im perpetuum. Scripta per manus
petri clerici et notarii ac primarii per suprascriptam indictionem octabam.
+ GREGORIUS EPISCOPUS SUBSCRIPSI
+ Gregorius archipresbiter testis sum
+ leo presbiter testis sum.
Torna all'inizio