Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.79 » Pag 231 - 232

9.79
231
232

231
Cartula ... scripta per Iohannem notarium in anno vicesimo
octabo principatus domni Gisulfi principis, mense
augusto septima indictione. Qualiter ante Petrum iudicem
ipse Adelarius coniunctus fuerat cum Petro filio quondam Sergii,
qui cognominatus est Datoru. et sicut ipsi Adelario congruum
fuerat, sua voluntate, per ipsam cartulam venumdederat
ipsi Petro integram suprascriptam terram, que tunc erat cum
silba et vacuo, de suprascripto loco per ipsas fines et mensuras
qualiter suprascriptum est, cum omnibus que intra eam
232
erant cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis,
ut semper fieret in potestate ipsius Petri et heredum eius, et
liceret illum et eius heredes de ea facere quod vellent, sicut
ipsa cartula continet, in qua ipse Petrus iudex subscriptus
est.
Torna all'inizio