|
213
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo octabo, mense maio quintadecima
indictione. Ante me Petrum iudicem Tanda filia quondam
Iohannis Atrianensis, que fuerat uxor Mauri Atrianensis
de Leone de Gutto, et Iohannes filius ipsorum Tande et Mauri,
et Alfarana uxor eius filia quondam Constantini Atrianensis coniuncti
sunt cum Iohanne preposito, et ipsi Tanda et Iohannes et
Alfarana clarificaverunt sibi pertinere terram cum arbusto foris
hanc Salernitanam civitatem in loco Veteri prope monasterio
Sancti Leonis, ex qua ostenderunt quinque cartulas, quarum
prima scripta per Romoaldum notarium octabo anno
principatus domni Guaimarii eius filii, mense ianuario
quarta indictione. Qualiter ante Petrum iudicem coniuncti
fuerant Iohannes et suprascriptus Leo germani filii suprascripti
Gutti cum Riso et Roderico et Musando germanis filiis
Maraldi et Madelmo filio Iaquinti et Sergio qui Piczulo
clamabatur filio Ursi, et inter aliut quod ipsi omnes suprascripti
inter se egerant, ipsi filii Maraldi et Madelmus et Sergius
manifestaverant ipsi Leoni esse pertinentem terram cum
vinea erga flubio Boneia per fines: de una parte finis ipso
flubio, passus octoginta octo; de alia parte finis de ipsi
filii Maraldi et ipsorum Madelmi et Sergii, erant inde passus
iginti; de alia vero parte similiter finis ipsorum filiorum
Maraldi et Sergii et Madelmi et passus sexaginta tres; et de
alia parte finis via quam tunc ipsi filii Gutti eis tradiderant
et passus sexaginta nobem, ad securiter illud ipse Leo
et eius heredes habendum et faciendum quod vellent. tantum
214
omni tempore viam ipsam ipsi omnes suprascripti et illorum
heredes et homines quos per partes ibi misissent comuniter
haberent, sicut ipsa cartula continet, in qua ipse Petrus
iudex subscriptus est.
Secunda cartula scripta per Ursum notarium anno tricesimo
octabo principatus domni Paldolfi et tertio anno eius Salerni
et septimo anno principatus domni Paldolfi eius filii,
mense februario nona indictione, in qua subscripti sunt Petrus
et Iohannes et Mirandus notarii. Tertia cartula scripta per
ipsum Ursum notarium octabo anno principatus suprascripti
domni Iohannis et tertio anno principatus ipsius domni
Guaimarii eius filii, mense aprili quarta indictione, et in
ea subscripti Petrus et Teudericus et Iohannes. Quarta cartula
scripta per Iohannem notarium decimo anno principatus ipsius
domni Iohannis et quinto anno principatus suprascripti
domni Guaimarii eius filii, mense martio sexta indictione,
in qua ipsi Teudericus et Petrus subscripti sunt. Quinta scripta
per Romoaldum notarium anno vicesimo tertio principatus ipsius
domni Guaimarii, mense maio nona indictione, et in ea
subscripti Iaquintus et Iohannes notarii. Et de suprascripta terra
cum arbusto, intra quam vacuum habet per iamdictas fines et mensuras
quemadmodum suprascripta prima cartula continet, quartam
partem dixerunt pertinere ipsi Tande et de reliquis tribus partibus
similiter dixerunt pertinere ipsi Alfarane quartam partem per
datum ipsius Iohannis et tres partes pertinere eidem Iohanni.
et sicut ipsis Tande et Iohanni et Alfarane congruum fuit, bona illorum
voluntate per convenientiam, per hanc cartulam, secundum legem
et consuetudinem illorum Romanorum venundederunt ipsi Iohanni
preposito pro parte ipsius monasterii Sancti Leonis, qui
pertinet monasterio Sanctæ et individue Trinitatis, quod conditum est
in loco Metiliano in quibus domnus Leo venerabilis abbas preest,
integram suprascriptam terram cum arbusto et vacuo per iamdictas
fines et mensuras quemadmodum suprascripta prima cartula
continet, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis
pertinentiis et cum vice de ipsa via et de aliis viis suis et cum suprascriptis
215
quinque cartulis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius
domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius monasterii
Sancti Leonis, et liceat ipsum domnum abbatem et successores
eius et partes suprascripti monasterii Sancti Leonis de
eo facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis
ipsi venditores dixerunt se suscepisse ab ipso domno abbate
statutum pretium auri solidos octoginta, quorum quisque habebat
tarenos quattuor ex moneta Amalfitanorum in omni deliveratione.
et per convenientiam ipsi venditores secundum eandem
legem et consuetudinem illorum Romanorum guadiam ipsi Iohanni
preposito pro parte ipsius monasterii Sancti Leonis dederunt
et fideiussores ei pro ipsius monasterii parte posuerunt semedipsos
et Iohannem qui cognominatur Curialis filium quondam Iannacii
Atrianensis, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos
heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius
et partibus ipsius monasterii Sancti Leonis integrum illud quod
ipsi Iohanni preposito pro parte ipsius monasterii venundederunt
ab omnibus hominibus. sic tamen ut, quando ipse domnus
abbas vel successores eius aut pars ipsius monasterii ipsos venditores
et illorum heredes defensores de eo habere quesierint, dent
eis suprascriptas quinque cartulas iusta ratione salvas habendas
diebus sexaginta, et per omnes vices ipsi venditores et illorum heredes
integrum illud ipsi domno abbati et successoribus illius et
partibus ipsius monasterii Sancti Leonis sicut suprascriptum est defendant;
et post completos ipsos dies per omnes vices ipsi venditores
et illorum heredes cartulas ipsas salvas quales eis date fuerint
ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius
monasterii reddant, et ipsi venditores tribuerunt licentiam ut,
quando ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo
ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi Tanda et Iohannes
et Alfarana et illorum heredes ipsi domno abbati et successoribus
illius et partibus ipsius monasterii Sancti Leonis non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos
heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius
et partibus suprascripti monasterii Sancti Leonis centum auri solidos
constantinatos et sicut suprascriptum est adimplere. verumtamen
216
quoniam dum suprascripta agerentur, in meam presentiam
venit Leo filius quondam Maionis qui ostendit unum
scriptum et dum ipsum scriptum ostensum fuit, ipse Leo
per convenientiam remisit ad partem suprascripti monasterii ipsum
scriptum et totum quantum ei per ipsum scriptum pertinet
et totos suprascriptos solidos ad faciendum exinde pars ipsius monasterii
quod voluerit, et sic totos suprascriptos solidos quadraginta
ipsis venditoribus dimissos sunt, et cum eis ipsos octoginta
solidos illis completi sunt. suprascripta fecit ipse Iohannes prepositus
per licentiam suprascripti domni abbatis, sub cuius regula
permanet. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |