Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.644 » Pag 184 - 185

4.644
184
185

184
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense september, decima indictione. Memoratorium factu a me guaiferi filio
quondam guaiferi comiti, eo quod ante subscripti idoneis ominibus coniuntus sum cum
garardo et romoaldus presbiter germani filii quondam sellicti qui fuit filius moscarii, propter
rebus quod guaimarius, qui fuit germanus meus, ad pastenandum et laborandum datum
habuit ipsius sellicti genitori illorum et guiselmari filio predicti moskari et rainaldi congnato
185
illorum, qui sunt terris eum abellanietum, et castanietum, et bacibum in finibus
rotensis locis, ubi sisciano, et lapenta, et saba, et catabati, et luriniano dicitur, et per
aliis locis, quod ille cum thio noster tenuerunt a pars ecclesia sancti aiutori, qui
est pertinente de archiepiscopio benetentano; infra finis quartam partem de ipsa rebus
et sicut combenit mihi et ipsorum garardi et romoaldi presbiteri filii predicti sellicti, remiserunt
ad mea potestate inclita ipsa sortione, quod ipse sellictus genitor illorum per
ipso brebem ad pastenandum et laborandum tenere debuit: seu et remiserunt ad meam
potestate inclita ipsa sortione ipsius rainaldi, quod per ipso brebem de ipsa rebus tenere
debuit, ad faciendum ego et meis eredibus de ipsa sortione ipsius sellicti et de ipsa sortione
ipsius rainaldi, quod per ipsum brebem tenere debuerunt, omnia quod boluerimus
et nullam illorum de ipsa tradictione, quod ipse germanus meus illorum traditum abuit,
aliquit remansit, set funditus ipsa sortione ipsius sellicti et ipsa sortione ipsius rainaldi
mihi remiserunt; et per bona combenientia guadia mihi ipse garardo et ipse romoaldus
presbiter dederunt, et per ipsa guadia etc. Statuta multa quinquaginta solidorum auri
constantinianorum. quod scripsi ego iaquintus notarius qui interfui.
+ Ego maraldus me subscripsi.
+ Ego arechisi notarius sue subscripsi.
Torna all'inizio