Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.7 » Pag 22 - 23

10.7
22
23

22
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense
aprili undecima indictione. Coram me Rottelgrimo comite et iudice
Landoarius filius quondam Lamberti comitis coniunctus est cum
Iohanne filio quondam Landoarii, qui in extremo sue vite monachus
fuit; et ipse Landoarius filius quondam suprascripti Lamberti
comitis clarificavit se habere una pecia de terra cum querceto et vacuo
uno teniente foris hac civitate in loco Iovi ubi Petrarellu dicitur,
per fines et mensuras ad passum qui signatum est in columna
marmorea atrii Sancti Mathei apostoli huius Salernitani archiepiscopii:
a parte orientis finis medio ballone per quod veris tempore
aqua decurrit, intus ipsam terram prope ipsum ballonem, mensurati
passus quinquaginta quinque et cuvitum unum usque unum terminem;
a parte meridiei incipiente ab ipso termine et passus
quadraginta et hocto usque alium terminem; et ab ipso alio termine,
qui est secundus revolvit in ipsa parte meridiei, passus sex et duas
partes unius passus usque alium terminem qui est tertius et ab ipso
tertio termine revolvit in ipsa parte occidentis passus quadraginta
23
et unus usque alio termine qui est quartus, et ab ipso quarto
termine ab ipsa parte occidentis mensurati in parte septemtrionis
passus sexaginta et quattuor; ab ipsa parte septemtrionis
finis via publica et per eam secus ipsam terram mensurati passus
triginta et unus, et ab ipsa via revolvit in ipsa parte meridiei per
finem ipsius Iohannis et consortium eius passus tridecim, et
iterum revolvit in ipsa parte orientis similiter per finem ipsius
Iohannis et consortium eius passus quadraginta et tres usque suprascripta
priore fine. et sicut ipsi Landoario congruum fuit,
bona sua voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam vendidit
ipsi Iohanni filio Landoarii integram suprascriptam terram
per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus que intro eam
sunt cunctisque eius pertinentiis et cum bice de ipsa via. ea ratione
ut semper sit in potestate ipsius Iohannis et heredum eius, et ille
et eius heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et
propter confirmationem huius venditionis ipse Landoarius suscepit
ab ipso Iohanne filio Landoarii statutum pretium auri tarenos
bonos triginta et duos in omni deliveratione. et per convenientiam
ipse Landoarius guadiam ipsi Iohanni filio Landoarii dedit et ei
fideiussorem posuit Landolfum comitem filium quondam Landolfi
comitis qui et filius fuit quondam Ademarii comitis, et per ipsam
guadiam ipse Landoarius obligavit se et suos heredes semper
defendere ipsi Iohanni filio Landoarii et illius heredibus integrum
illud quod ei sicut suprascriptum est vendidit a parte uxoris sue
et ab omnibus hominibus; et tribuit ipsi Iohanni licentiam ut, quando
ille et eius heredes voluerint, suprascriptam venditionem per
se defendere potestatem habeant qualiter voluerint, cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de ea hostenderint. et si sicut superius
scriptum est ipse Landoarius et eius heredes ipsi Iohanni
filio Landoarii et illius heredibus non adinpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per convenientiam, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
conponere ipsi Iohanni filio Landoarii et illius heredibus viginti
auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est
adinplere. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui super Rottelgrimus iudex. S.
Torna all'inizio