|
9
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe,
mense iulius, quintadecima indictione. memoratorium factu a me ..... filius quondam
petri diaconi, eo quod ante subscripti testes ad tenendum et laborandum tradidimus disigi
filius leoni de terris nostre quas habemus in locum pino, finibus salernitanis, et sunt
ipse terris per ec finis; a parte orientis fine ipsa lama, et descendente in ipso flubio tusciano,
et descendente in mare, et pergente per tota ipsa haqua de ipso lagu piczolu: a parte
occidentis fine ipso ribo, ab unde ex antiquito aqua decurrit: a parte septemtrionis fine poiu,
et coniungente usque ad fine mea, et exiente ………….. per iste finis tradidimus
tibi disigi de ipse terris, quantum exinde tultum abuit ad laborandum stefano filius petri;
et alia pecia ibidem infra ipse finis, quod tu nominato disidio laborasti ante os tempore
tali hordine, ud amodo et usque tribus frudia collecta licead ipsum disijo et eius heredes
in ipse terris fobee et omnes sue utilitati iusta rationem ibidem facere, et ipse terris, quantum
superius ei tradidimus infra ipse finis abto tempore ille arare et seminare, et labori
ipsi studiare et per tempore illis recolligere et adunare ibidem ad area, et quantum frudium
de ipse terris fecerit et exierit, deant exinde nobis de ipso bictum, seu et ad nostris heredibus
inclita tertiam partem, et ille tollat exinde due sortis, faciendum quod boluerit; et
ipsa tertiam partem de ipso bictum, quam nobis exinde ebenerit, adducerent illut intus in
domo nostra, ubi nos residentes sumus; et si parutus sit, ud ego semente dedero, ille autem
10
lavorare et studiare ... nobis dare .... sibi habere: similiter et ipsa medietatem, sicud
diximus, de ipso bictum adducerent illut nobis in domo nostra cum ipsa tertia parte
…….. de ipso bictu rationabiliter fiad factum, et habeant illut sibi. Unde in eo ordine
per vona convenientia guadia mihi ipse disidio dedi et mediatorem mihi posuit iohannes
filius meri; et per eadem guadia obligabit se et suos heredes, ud si de omnia, quantum
superius diximus, aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, et taliter illut nobis non
adimpleberit, tunc per ipsa guadia obligabit se ipse disidio et suos filios et eredes ad componendum
mihi meique heredibus decem auri solidos constantinos, et sicud superius legitur,
illut nobis adimplere; et in completo ipso constitutum illum et eius heredes exinde exire cum
omnis sua causa mobilia quod ibi abuerit, et ire ubi boluerit, et inclite ipse terris, quantum
modo nos ei ad laborandum tradidimus infra suprascripte finis, inclite ad nostra et
de nostris heredibus remittere potestate, quod scripsi ego alderissi notarius.
+ Ego imetancus comes
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
| |