|
116
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosus princeps,
mense agustus, duodecima indictione. Ego lando filius quondam ahini clarifico quoniam michi
est pertinente abere inclita medietate de omnes rebus que fuit supradicti ahini in montibus
quam et planis, que sunt terris cum pomiferis et terris bacuis. et congruum est michi inclita
ipsa mea sortione de predictis rebus, ut diximus, que fuit medietas de ipsa rebus, ut diximus
supradicto genitori meo benundare rossemanni germanum meum ac filii supradicti ahini.
Interea ego predictus lando, sicut michi congruum est, bona mea boluntate per anc cartulam
perlegi eam ante domni mele castaldi et ante alii testes benumdedimus atque at semper abendum
confirmabimus tibi predicti rossemanni inclita ipsa rebus mea, quale michi est pertinente
abere a genitore vel genitrice mea cum omnia intra se abentibus et suis pertinentiis, et cum
bice de bie sue, Securiter et firmiter amodo et semper illut abendum et omnia inde faciendum
quod bolueritis; et per confirmandam et stabiliscendam anc meam binditionem a presentis recepimus
a bos statutum pretium, i sunt auri tari boni numerum decem, sicut inter nobis combenit
in omnis deliberatione de qua per bona combenientia guadia tibi predicti rossemanni
dedimus, et fideiussorem tibi posuimus mari filii quondam disigii pro ille; et per ipsam guadiam
obligo me et meos eredes semper defensandum bobis et at vestros eredes inclita suprascribta
117
mea binditione, qualiter superius diximus, da omnis omines omnique partibus. et si
taliter omnia suprascripta bobis et ad vestris eredibus non adimpleverimus, per ipsam guadiam
componere obligo me et meos eredes tibi predicto rossemanni quam et at tuis eredibus biginti
auri solidos constantinos, et omnia suprascripta bobis adimpleamus; preter quando per bos ipsis
bolueritis exinde exe autores vel defensores bice nostra licentiam et potestatem abeatis in omnes
inde causare et finem facere, quomodo aut qualiter vultis, cum omnibus moniminibus, quas inde
abere potueritis. Nam quando nos qui superius inde autores abere nos tu illut bobis defensemus
sicut superius legitur per iamdicta guadia et obligata pena. Et taliter scribere rogabimus te
madelmum notarium. actum salerno.
+ Ego guisenolfus me subscripsi.
+ Ego iohannes.
| |