|  | 132
 MCXXXV
 A. D. 1050
 + In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
 principis, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et nono anno suprascriptorum
 principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et duci, mense
 aprelis, tertia indictione. Memoratorium factum ha me iohannes abbas monasterii sancti
 arcangeli, quod situm est in mons coraci de cilento, eo quod ante ydoneis subscriptis hominibus,
 huna cum alefanto advocatore predicti monasterii, per combenientia tradidi atque
 remisi leo filio quondam iohanni visunianise huna pecia de terra rebus predicti monasterii
 contra pars ancilla dei ad pastinationis ordine, nato nascente, in tertia pars per
 has mensura: a pars occidentis saliente rectum a pars meridie sunt passi quinquaginta
 tres; de super per ipsa pars meridie usque in huno rio aqua stricara sunt passi quinquaginta
 quinque: et descendente per huno riatello usque in ipsa via publica, sunt passi
 septuaginta nobem, et per hora ipsa bia usque in prima fine sunt passi quadraginta octo
 et cubita dua, ad iusto passum cum limine mensuratum; ut liceat ipse leo et suis heredibus,
 
 nato nascientem, ipsa pecia de terra fobere, laborare, et vinea pastinare, salices et
 poma plantare, sedilie et iusto horto hividem retinere, et omnis sue hutilitatis ibidem
 facere. Et licentiam habeat in rebus eidem monasterii introyre, et arbores iusta rationem
 incidere ad ipsa pecia de terra cludenda et pedamen faciendum. Et quicquid vinum vel
 fruge inde exierit hamodo et usque anni septem, totum sit in potestatem predicti leo et
 de eius heredibus, sine omni contrarietate pars nostra, vel de ipso monasterio, et eiusque
 rectoribus. post completi ipsi septem anni quicquid vinum vel fruge inde exierit, nato nascentem,
 factum paratum dent inde ad palmentum tertiam pars similiter et de omni fruge
 tertia pars sibi suisque heredibus habeant ipse due sortibus. Et amodo et semper nos nostrisque
 posteriores et pars predicti monasterii defensemus ipsius leo et ad eius heredibus
 cuncta predicta pecia de terra da omnis humana persona cum omnia intra se habentem
 et cum vice de viis. Nam si ipsis inde exire voluerit licentiam habeat excutere inde omnia
 sua mobilia et periere ubi eorum placuerint. Et si usque tres anni iterum hibi fuerint
 rebersi, ipsa clusuria eorumque heredibus redeant potestatis in supradicta ratione illud
 avendi. Quod si etc:
 . Et hunc brebem scribsit
 ego landus presbiter et notarius actus cilentus.
 + Ego urso.
 + Ego mirando.
 |  |