|
72
+ In nomine Domini. Septimo hanno imperii domno
Michayl quam et domno Constantini gloriosissimi imperatoribus
nostris, mense decenber duodecima indictione. Ideoque ego
vir nomine Bitale magister quam etiam Grima que sum uxor eius
qui sumus commorantes intus cibitatem Luceria, eo quod intus
predicta cibitate Lucerie clarefacimus nos hante presentjia
domno Iaspido glorioso iudice et aliis vonis hominibus qui
hic supter conscripti sunt, quoniam cogitare cepimus ea que Dei sunt
et que remedium et salbationem animarum nostrarum qualiter
premia vita adipissci mereamur; propter hoc remedium et salbationem
animarum nostrarum vona etenim nostra voluntatem
73
tradidimus et offeruimus nos Deo et in sancte hecclesie Sancte Trinitatis
et Sancti Filippi et Iacobi apostoli Dei, ubi domno Harnaldo
diaconus cum suis cleros pro regimen tenere esse bidetur
omne rebus et supstantjia nostra stabilem vel mobilem quod modo
bidetur habere et quod in antea certare et conquirere potuerimus,
cuntis diebus vite nostre et ubicumque de nostra causa inbenire
potueritis in imtegrum quam et persone nostre in prefate hecclesie
offeruimus ad senpiternaliter habendum. ea ratione ut, si Dominus
Deus omnipotens unum de nobis de hoc seculo vocare dignatus
est, helebet medietatem de omnia causa nostra de stabilem vel
mobilem *** in ipse sancte hecclesie, et ille qui postea
remanserit habeat ipsa reliqua medietate de ipsa causa nostra
in vita sua, et post suum obitum sic veniat in imtegrum in ipse
iamdicte hecclesie ad senpiternaliter abendum. ea ratione ex quibus
hanc offertionis cartulam obligamus nos et nostros heredes
quod si nos vibente aut post nostrum obitum qualiscumque
nostros heredes hoc quod nos in ipse iamdicte sancte hecclesie
offeruimus, si nos ipsi remobere aut retornare voluerimus et
ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus ipsos a parte sancte
hecclesie et ad eius rectores non defensaberimus et qualiscumque
intentione exinde mittere presunserimus per qualiscumque inbenta
ratione, tunc quinquaginta aurei solidos nos et nostris heredes
ipsius sancte hecclesie et ad eius rectores componere obligamus
et exinde taciti maneamus perinvitis omni tempore. quapropter
nos nominati Bitale et Grima per precatui nostri supramemorate
sancte Trinitatis et sancti supradicti apostoli hanathematizabit
in futuro ut quicumque haliquit de rem ista que Deo
et sancte Trinitatis et sancti apostoli offeruimus stabilem vel mobilem
ad usum suum tollere voluerit sit anathematus vinculos nudatus,
perditus et alienatus, in die domini Iesu abeat partem cum Dathan
et Habiran et socii eius qui cum corpus et anima desscenderunt
in imfernum et parte habeat cum Iuda traditore domini et magistri
sui, maledictus vero fiat a trecenti decem et hocto patris, segregatus
vero fiat a corpus et sanguine domini nostri Iesu Christi,
exstorens et halienatus ab omni ingressu in eclesiarum, et
74
quicumque adiutor de hec sancte hecclesie exstiterit videat claritate
Dei cum helectis Dei et mereat audire cum his qui a dextera
positi fuerit: "Venite, benedicti patris meis, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi", abeat pro se modo
et interbeniente in futuro Dei genitricis Marie et omnes sanctos angelos
et apostoli Deo ut pro eorum merita intercessio sit absolutus
ab omni nexu peccati et hanc cartulam offertionis omni
tempore firmam et stabilem permaneat. Que te Adelferi notarum
hanc cartulam offertjionis asscribere rogabimus qui et interfuisti.
Actum in civitate Luceria indictione. Feliciter. S.
+ Ego Iaspido iudex.
+ Ego Petro teste.
| |