39
+ Anno incarnationis dominice millesimo octavo. Mense Iunio Undecima
Indictione. Ego sansguala dominus planisi qui sum ex genere normanorum.
Quadam die dum residerem intus in predicto castello meo planisi
et cogitare cepissem diem mortis et eternum iudicium. et qualiter impii et
peccatores cruciabuntur in inferno et quomodo iusti fulgebunt in regno
celorum. et consilio accepto a viris religiosis quod nullus melius esset ad
acquirendam vitam eternam quam si aliquis pro remedio anime sue de rebus
suis sancte ecclesie dederit. quod vero consilium ego bidens congruum
et anime mee salutiferum. declaro me habere quandam terram que est vicina
ecclesie beati petri pro remedio anime mee et omnium parentum meorum
congruum est mihi ipsa terra offerre. in benerabili monasterio sancti
petri apostoli. quod fundatum est prope de iam dicto castello planisii. totam
et integram ipsam terram offero. dono. concedo. trado. et assigno in
predicto monasterio sancti petri in manibus domini alberti benerabilis abbatis.
in presentia boni hominis iudicis. et ioffridi et guillielmi et aliorum
subscriptorum testium. per hanc quoque bidelicet cartulam iusta legem tradi
et assignavi. Que quidem terra circumdata est per hos fines primus finis.
incipiente ab ipsa bia que nominatur trifolium. et badit per calcarole et
descendit in bado de maula et sicut descendit per ipsum ballone et badit
in cinlo. et saliente per ipso cinlo usque in sarata maiorem. et beniente
per ipsa sarata usque ad quercum de posatorium. et per eandem saratam
benit in bia. et rebolbente per ipsa bia benit in berragine qua hiberni tempore
aqua decurrit. et saliente per ipso berragine usque ad nucem sancti
petri et deinde benit in ballone de cassellis. et descendente per ipso ballone
in bia que badit ad ecclesiam sancti benedicti et benit per ipsa bia in
priora fine. Predictam vero terram sicut prelegitur totam et integram cum
legitima transita et exita sua. cum biis et anditis suis. cum silvis et lignis.
cum petris et aquis. cum herbis et pascuis. cum cultum et incultum. et cum
omnia infra se habente liberam et absolutam et sine retentu aliquo in predicto
monasterio assignavi. ad habendum et possidendum in perpetuum. et
ad faciendum de ea quicquid facere boluerint rectores predicti monasterii
40
sancti petri sine contrarietate mea et heredum meorum. quia predicta mea
offertione michi nec meis heredibus nullam portionem retinui. Ego vero
predictus sansguala agnoscens omnia ista esse salutifera anime mee. et desiderans
istam meam offertionem firmam et stavilem facere et perpetuo permanere.
obligo me et meos heredes predicto monasterio eam defendere et
antistare contra omnes homines qui ea tollere boluerint. quod si noluerimus
aut si ego vel meis heredibus per qualecumque ingenium hoc remobere quesierimus
aut si de ea aliquid minuere presumpserimus. Centum solidos aureos
predicto monasterio et rectori ejus componamus. postmodum vero
offertio nostra firma et stavile permaneat in perpetuum. Ego qui supra
sansguala rogavi abbatem albertum predicti monasterii et omnes fratres. ut
si ego vel meis heredibus contra hec benire temptaverimmus seu qualibet
persona. deberent excommunicare. Ego albertus indignus abbas cum omnibus
fratribus dicti monasterii excommunicamus et anathematizamus ex parte dei
patris omnipotentis et beati petri apostoli et sanctorum patrum. omnes illos.
qui predictam terram a potestate et donatione predicti nostri monasterii
subtrahere vel de eius finibus aliquid diminuere. vel contrarietatem facere
boluerit. et portio eius sit cum iuda traditore et sit sub anathema maranatha.
donec resipuerint ac deo et sancte ecclesie satis fecerit eique iniuste
ablata sua sponte reddiderit. Et hanc charlulam offertionis scripsi ego iohannes
notarius civitatis draconarie a predicto sansguala rogatus. in castello
planisii feliciter.
+ Ego qui supra bonus homo iudex
+ Ego qui supra ioffridus
+ Ego qui supra guillielmus
+ Ego iohannes
|