Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.71 » Pag 281 - 284

1.71
281
284

281
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo hoctabo, et tricesimo anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps
et duodecimo anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense iunius, sexta indictione. Memoratorium factum a nobis Dauferi et
Iohanne germanis et filiis
cuiusdam Tuderici, eo quod intus cibitatem Abellini
ante nobiliorum subcriptorum testium coniunximus nos in bonam combenientia
cum Imetancu
s filio cuiusdam Ademari; et ideo ordine combenientie
iusta legem dedit et tradidit nobis una pecia de ipsam rebus suas, quod
ipse pertinentem abet in loco ubi ad ipse Mandre dicitur, ad tenendum et
dominandum et ad laborandum et ad calbandum ipsi castenei, que ibidem
sunt, et insititu et palumbulitum ibidem in set andum nos et nostris heredibus
282
amodo et semper natinascentem. Et ipsa iamdicta pecia de rebus videtur
esse per ec finis, sicut hic supter per ordinem legitur: de una parte fine rebus
Maraldi filii Maraldi, qui fuit castaldus, sicut medio aqueducto decernit;
de
alia parte fine rebus de monasterio Sancti Modesti, sicut termiti decernunt,
et ascendit usque in fine rebus similiter ipsius Imetanci, et ab inde
va
dit sicut termiti et teccle decernunt per fine rebus ipsius Imetanci usque in
fine rebus de heredes domni Petri episcopi; de alia parte fine rebus de heredes
supra
dicti domni Petri episcopi, sicut termiti et teccle decernunt; de alia
parte fine rebus nostraque supranominati Dauferi et Iohanni, sicut termiti decernunt,
et ab inde descendit usque in fine rebus Iaquinti presbiteri filii Iohanni,
et per fine rebus iamdicti iamdicti Iaquinti presbiteri descendit, sicut
termiti decernunt, usque in prioras fines. Infra omnes iamdictas finis, sicut
superius legitur, totam et integram ipsa pecia de rebus ipse supradictus Imetancus
michi iamdicto Dauferi et michi Iohanni dedit et tradidit. In tali vero
ordinem ut amodo et semper natinascentem nostre sit potestatem et de
nostris here
dibus illut tenere et dominare et laborare et cultare et castanei
ibidem pastinare et insititu et palumbulitum ibidem insetare et ipsi castanei,
que modo ibidem sunt infra supradictas finis, debeamus illis calbare
et palumbulitu et insititum ibidem insetare ut amodo et usque viginti anni
completi abe
amus illut totum infra supradictas finis pastinatum de castanei
boni et insetatum palumbulitum et insititum bonum et prisu et calbatum
bonum et adcapitatum bonum, sicut benum palumbulitum et insititum meruerit;
castanee ipse quod Dominus nobis ibidem dederit infra supradictas finis
debeamus ille colligere et iusto ordinem salbem facere et siccare, et siccate
ille inter nos per medium dividamus, nos supranominati Dauferi et Iohannes
et nostris heredibus amodo et semper accipiamus exinde inclitam medietatem,
et ipse iamdictus Imetancus et suis heredibus accipiat exinde reliqua medietatem;
et amodo et semper debeamus ipso castanietum infra supradictas finis
actu tempore illut cultare et studiare, sicut bonu castanietummeruerit. Et quando
ibidem seminaberimus infra supradictas finis debeamus dare, de quacumque
vivenda Dominus nobis ibidem dederit, terratico ipsius Imetanci, sicut
consuetudo est de ipso loco, et ad eius heredes. Et amodo et semper natinascentem
ipsam rebus per cuncte suprascripte finis ipse iamdictus Imetancus
et suis heredibus nobis supranominati Dauferi et Iohanni et ad nostris heredibus
illut nobis non tollere neque contrare, nec nullam fortiam nobis ibidem
non facere nec ipse Imetancus nec suis heredibus nec homines eorum; set iusta
legem illut nobis da omnes homines defensare in ipso ordinem, sicut superius
legitur; de taliter nobis complendum ea, quibus superius legitur, ipse iamdictus
Imetancus vona sua volumtatem per eadem combenientia guadia nobis
284
dedit et mediatorem nobis posuit Iohannes filium Mari eo tinore: quod si ea,
quibus superius legitur, ipse Imetancus et suis heredibus nobis supranominatis
germanis Dauferi et Iohanni et ad nostris heredibus non adinpleberint, vel
si aliquit exinde retornare vel remobc re quesierit per quambis modis; ideo
ante omnia et decem solidi aurei constantinati boni ipse supradictus Imetancus
et suis heredibus nobis supradictis germanis Dauferi et Iohanni et ad nostris
heredibus pena componere obligabit; et ea, quibus superius legitur, per inbitis
illut nobis adinplere per supradicta guadia et iamdicto mediatore et pena obligata.
Et hoc brebe scripsi ego Sparanus clericus et notarius et interfui.
+ Ego Petrus.
+ Ego Imetancus clericus.
Torna all'inizio