Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.60 » Pag 161 - 162

10.60
161
162

161
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu
Christi millesimo septuagesimo quinto et tricesimo hoctabo anno
principatus domni Landolfi gloriosi principis, mense hoctuber
quartadecima indictione. Memoratorium factu a me Petrus
filius Salfrede eo quod intus civitate Abellini ante nobiliorum
subscriptorum testium coniunxi me in bona convenientia cum Madelfrid
et Iohannis germani filii Deusdedi presbiteri, et ideo
bone sue voluntatis per convenientia manifestaverunt se mihi de
una pecia de rebus mea quod abeo in loco Baneo, que est terra
et castanietum sicut videtur esse per ec finis: de subtano capite et
de uno latere fine rebus domnica; de alia parte fine via puplica
que badit ad Sancto Angelo de monte Phaleso; de alia parte fine
rebus ipsorum Madelfrid et Iohanni sicut termitatum est et ab inde
qualiter desendi usque in termite et abinde revolbi usque
in termite et abinde qualiter descendi sicut termitatum est et modicum
revolbi sicut termiti positi sunt et badit usque in ballone et
per medio ballone desendi usque in via et trans eadem via badi
usque in fine meaque Petri, et abinde qualiter desendi per medio
eodem ballone usque in fine domnica prioras fines. infra homnes
iamdictas finis qualiter superius legitur de totum atque in integrum
illud ipsi iamdicti Madelfrid et Iohannes se mihi iamdicto
Petri manifestaverunt atque obligaverunt ut aliquando tempore
nec ipsi iamdicti Madelfrid et Iohannes nec suos heredibus mecum
neque cum meis heredibus inde vel exinde causare neque contendere
non poterent nec per scriptum nec per testes nec per nullum
modum aut inbenta ratione; et insuper talem michi fecerunt
162
obligatione ipsi iamdicti Madelfrid et Iohannes et obligaverunt
se suorum heredibus mihi meique heredibus ut, si aliquando
tempore ipsi et illorum heredibus mecum aut cum meis heredibus
inde vel exinde causare aut contendere quesierint per qualiscumque
argumentum aut si oc retornare vel remobere quesierint,
viginti solidi aurei constantinati boni ipsi nobis conponere
obligaverunt et in antea semper taciti et contenti manead inde
invitis per eadem obligata pena. Ego Amatus archisubdiaconus et
notarius hoc brebe scripsi et interfui in Abellino. S.
+ Ego Mirandu.
+ Ego Amatus.
Torna all'inizio