|
306
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo octogesimo primo, mense magius, quarta indictione. Nos i sumus Adelferi
filius cuiusdam Disigi, et mulieris nomine nostre Gemma et Purpura
germane et filie cuiusdam Adelferi, et Madelfrid et Ioffo germani et filii
cuiusdam Risi, eo quod intus civitatem Abellini ante nobiliorum subscriptorum
testium declaramus nos abere rebus, in loco ubi Balle Eregari dicitur,
propinquo heclesia vocabulo Sanctorum Cosmas et Damiani, pertinentem nobis
308
per nostris rationibus; et congruum nobis est exinde donare una pecia
ex ipsam rebus, qui est terra cum arboribus intro se abentes, Madelfrid et
Garardi germanis et filii cuiusdam Pandenolfi; set dum nos sopranominate mulieris
nomine Gemma et Purpura secundum legem illut firmiter facere non
possumus sine consensum et voluntatem Dauferi filii Iaquinti, qui est mundoalt
nostrum, in cuius mundium nos subiacere cognossimus, ideo valde eum
obsecrare cepimus ut iusta legem illut nobis consentire, ut hec nostra donatione
omni tempore firmam et stabilem esse permaneat secundum legem; ille
nanque preces nostras libenter exaudibit, sicut illut deprecabimus et iusta
legem illut nobis consensit. Propterea nos superius dicti Adelferi, et mulieris
nomina nostra Gemma et Purpura, et Madelfrid et Ioffi, ideo sicut nobis
congruum est, bona etenim nostre voluntatis et nos mulieris una per consensum
et voluntatem supradicti Dauferi mundoalt nostrum, et per anc quoque
videlicet cartula donabimus vobis supranominati germanis Madelfrid et
Garardo ipsa iamdicta pecia de rebus, ut diximus, de iamdicto loco, ubi
Balle Eregari dicitur, sicut videtur esset per hec finis et mensurie: de una
parte fine rebus vestraque germani Madelfrid et Garardo, sunt passos viginti
quattuor et pede uno; de alia parte fine rebus nostraque supranominate mulieris
et Madelfrid et Ioffi, quomodo termiti decernunt; de alia parte fine rebus
Adelferi filii Dauferi, sicut termiti decernunt, sunt ibidem passos viginti
et uno; de alia parte fine rebus de heredes Iaquinti, sicut media sepe decernit,
ab inde qualiter badit in prioras fines. Infra omnes iamdictas finis et predicte
mensurie, qualiter mensuratum est ad passos iusto, totum adque in
integrum illut vobis supranominati germanis Madelfrid et Garardi donabimus,
una cum inferius et superiusque, cum viis et anditis suis, cum aquis et cum
omnibusque suis pertinentiis , ad semper abendum et possidendum vos supranominati
germani et vestris heredibus et faciendum exinde omnia quodcumque
volueritis sine contradictionem nostra vel de nostris heredibus aliqua requisitionem.
Unde pro cuncta eadem nostra donatione, sicut superius legitur, suscepimus
exinde a vos supranominati Madelfrid et Garardo iusta legem launegilt
mantellum unum, que inter nobis combenit. Unde obligamus nos superius
dicti Adelferi et mulieris nomina nostra Gemma et Purtura et Madelfrid
et Ioffi et nostris obligamus heredibus nos mulieris per consensum et voluntatem
supradicti Dauferi mundoalt nostrum obligamus nos integram predictam
nostra donatione, velut prelegitur, antistare et defendere secundum legem nos
vobis ab omnibus hominibus ab omnibusque partibus secundum Langobardorum
legem. Quod si taliter, ud dictum est, nos superius dicti Adelferi et mulieris
nomina nostra Gemma et Purpura et Madelfrid et Ioffi quam et nostris
obligamus heredibus nos mulieris per consensum et voluntatem supradicti
Dauferi mundoalt nostrum vobis iamdictis Madelfrid et Garardo et ad vestris
heredibus integram predictam nostra donatione, sicut superius legitur,
309
retornare aut remobere quesierimus per qualiscumque inventam rationem,
aut si illut vobis non defensaberimus, sicut supra legitur, viginti solidi aurei
constantinati boni nos vobis componere obligabimus, et cuncta, que superius
legitur, complire illut vobis invitis per eadem obligata pena. Et hec omnia, quibus
superius legitur, fecimus nos supra nominate mulieris una per consensum
et voluntatem supradicti Dauferi mundoalt nostrum atque pariter cum ipso
secundum Langobardorum legem per eadem obligata pena. Quam te Nandelchisi
clericum et notarium taliter scribere rogabi in Abellino, mense et indictione.
Feliciter.
+ Ego Adelferi.
+ Ego Sparanus clericus et notarius.
| |