|
146
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
februario tertiadecima indictione. Ante me Siconem comitem et
iudicem Iaquintus et Ademarius germani filii quondam Madelmi
et Blacta filia quondam Desidei, que est uxor memorati Iaquinti,
et Blacta, que uxor est prescripti Ademarii filia quondam Iohannis,
et Iohannes notarius filius quondam Aldemarii et
Gemma uxor sua filia Petri cognomento Granita, qui nunc Deo
favente monachus est constitutus, coniuncti sunt cum Adelario
filio quondam Romoaldi, et ipsi germani Iaquintus et Ademarius
et iamdicte uxores eorum Blacta et Blacta comuniter clarificaverunt
sibi pertinere terram cum silbis que est foris hanc Salernitanam
civitatem in loco Trasboneia ista parte fluvio Albole, quam
dixerunt esse per fines: a parte orientis finis rebus pertinentie
Vivi vicecomitis filii quondam Petri, que ipsi vicecomiti pertinet
per cartulam parationis ab ipso Adelario et a Mascino clerico
germano eius filiis quondam suprascripti Romoaldi, qualiter incipit
a media ayra de fossatu et descendit iuxta ipsam finem et
coniungit in ipso fluvio Albole; a parte meridiei finis fluvio qualiter
ascendit usque quo deribat, et ab inde ascendit per medium
vallonem recte in partem occidentis usque media serra; ab ipsa
parte occidentis finis ipsius vicecomitis sicut media ipsa serra
discernit; a parte septemtrionis finis ipsius vicecomitis qualiter
descendit et coniungit in media ipsa ayra priore fine, iuxta
quam ayram viam ducit que discernit inter hec terra et alia rebus
pertinentie ipsius Vivi vicecomitis. de tota vero suprascripta terra
cum silbis per suprascriptas fines qualiter suprascriptum est tres
147
partes dixerunt pertinere ipsis Iaquinto et Ademario et quartam partem
ipsorum Blacte et Blacte uxores eorum per datum ipsorum
virorum earum; et volentes ipse Blacta et Blacta ipsam quartam
partem earum de suprascripta terra eis ut dictum est pertinente
comuniter cum ipsis viris earum venumdare, et obserbantes ea que
in Langobardorum regum edicto scripta sunt de muliere que res
suas comuniter cum viro suo venundare voluerit, unaqueque ex eis
fecit illud notitiam duobus suis propinquioribus parentibus et in mea
et ipsorum parentum presentia ipse Blacta et Blacta violentias aliquas
se pati non reclamaverunt, set bona earum voluntate ipsam
quartam partem earum de suprascripta terra se dixerunt venundare,
ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderint stavile
debeat permanere, et ego in hac cartula manus ponam, quam lohannes
scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribere presumit.
his ita finitis ipsi viri et uxores Iaquintus et Blacta et Ademarius
et Blacta, sicut eis congruum fuit, bona eorum voluntate,
per convenientiam, per hanc cartulam comuniter venundederunt
ipsi Adelario pro parte suprascripti Vivi vececomitis filii suprascripti
Petri totam et integram suprascriptam terram cum silba per
suprascriptas fines qualiter suprascriptum est, quam sibi sicut suprascriptum
est comuniter clarificaverunt pertinere, cum omnibus
que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa
via et de aliis viis suis. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem
qualiter suprascriptum est semper sit in potestate ipsius
Vivi vicecomitis et heredum eius, et liceat illum et eius heredes de
ea facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis
ipsi viri et uxores, Iaquintus et Blacta, Ademarius et Blacta,
comuniter susceperunt ab ipso Adelario pro parte suprascripti
Vivi vicecomitis statutum pretium auri tarenos bonos ex moneta
Amalfitanorum octoginta in omni deliberatione. et per convenientiam
ipsi viri et uxores, Iaquintus et Blacta, Ademarius et Blacta,
Iohannes notarius et Gemma, tamen unaqueque ex ipsis mulieribus
cum voluntate suprascripti viri sui cum cuius consensu et voluntate
omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecerunt,
148
comuniter guadiam ipsi Adelario pro parte suprascripti Vivi vicecomitis
dederunt et fideiussores ei pro illius parte comuniter
posuerunt: ipsi Iaquintus et Blacta posuerunt ei pro illius parte fideiussorem
comuniter Sergium Atrianensem filium Constantini
Atrianensis qui dictus est Totanus, et ipsi Ademarius et Blacta
posuerunt ipsi Adelario pro parte suprascripti vicecomitis fideiussorem
Romoaldum filium quondam Petri clerici et medici, et
iamdicti Iohannes et Gemma, vir et uxor, posuerunt suprascripti
Adelarii fideiussorem pro parte eiusdem vicecomitis Disiium
filium quondam Romoaldi qui postea monachus fuit. et per ipsam
guadiam ipsi viri et uxores, Iaquintus et Blacta et Ademarius et
Blacta, obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi vicecomiti
et illius heredibus integrum illud quod eidem Adelario pro
parte suprascripti vicecomitis venundederunt sicut suprascriptum
est ab omnibus hominibus et ipsa Gemma, que est uxor eiusdem
Iohanni notario, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsi vicecomiti et illius heredibus integrum illud
quod ipsi germani cum iamdicte uxores eorum eidem Adelario pro
parte suprascripti vicecomitis venundederunt sicut suprascriptum
est a Iohanne germano suo filio suprascripti Petri monachi et illius
heredibus et a cuncta heredes quondam Imperatesse filia quondam
Iaquinti, que soror fuerat memorati Madelmi, et ab omnibus
hominibus qui per ipsos Gemmam et Iohannem germanum eius
et per heredes eorum et per ipsam Imperatissam et per cuncta
heredes eius illud vel ex eo datum vel obligatum seu manifestatum
aut aliquomodo alienatum paruerit et qui pro parte et dato ipsorum
Iohanni et Gemme et iamdicte Imperatesse et heredes eorum
quascumque causationes de eo vel ex eo ipsi vicecomiti et illius
heredibus preposuerint. et ipsi germani et iamdicte uxores
eorum comuniter et ipsa Gemma tribuerunt licentiam ut, quando
ipse Vivus vicecomes et sui heredes voluerint, potestatem habeant
illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus moniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum
est ipsi germani Iaquintus et Ademarius et iamdicte uxores eorum
Blacta et Blacta et iamdicta Gemma et eorum heredes ipsi
149
Vivo vicecomiti et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere
ipsi vicecomiti et illius heredibus quinquaginta auri solidos constantinatos
et sicut superius scriptum est adimplere. et ipse Iohannes
notarius per convenientiam et per ipsam guadiam obligavit
se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, componere ipsi vicecomiti
et eius heredibus quinquaginta auri solidos constantinatos et suprascripta
firma permaneant semper. suprascripto disturbato legitur
in uno loco "set", in alio "Adelario", in altero "Constan",
in cetero "per ipsos Gemmam et Iohannem germanum eius
et per he", in reliquo: "rint" . Et taliter tibi Iohanni notario
scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
| |