315 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante 
domino nostro constantino magno. Imperatore anno. tertio. die decima mensis 
magii indictione tertia decima neapoli. Certum est nos maria filia quondam 
. . . . . . . . . . relicta. autem quondam martini langnise et petro qui nominatur langnise 
filium quondam stephani. et martinulo filio quondam leoni hoc est thiis 
et nepotes atque cognatis avitatoribus vero in loco qui vocatur pumilianu 
qui est foris arcora dudum aqueductus set ego memorata maria pro vice 
mea et pro vice quidem stephano cui super fusco adoptibo filio seu genero 
meo. et ego iamdicto martinulo. pro vice mea et pro vice fermusulo 
germano meo A presenti die promictimus tibi iohanni exadelfo germano 
et nepoti nostro filio quondam ursi langnise qui fuit germano et 
cognato et thio nostro. propter integra petia de terra nostra que quondam 
martino viro meo memorate marie et ego memorato petro et memorato 
leo genitori meo memorato martinulo comparaberunt da dominico filio 
quondam fermosi gallitula cum voluntate grima conius sua avitatoribus vero 
in memorato loco pumilianu cum intersicu suo ibidem coniunctum positum 
vero in loco qui vocatur ad sanctum paulinum ibi ipsum in memorato loco. 
una cum arboribus et introitum suum omnibusque eis pertinentibus qualiter 
in omnibus ipsa chartula videtur continere quatenus debeamus nos 
et heredes nostris ipsa petia ex ipsa terra cum iamdicto intersicum ibidem 
coniunctum qualiter in omnibus ipsa videtur continere tecum et cum tuis 
heredibus dividere debeamus in quartam parte tu et heredes tuis parte una 
et ego memorato petro et meis heredibus alia una parte. et ego memorata 
maria et iamdicto stephano adoptibo filio seu genero meo et nostris 
heredibus parte una in vice de memorato viro meo et ego memorato martinulo 
et ipse germano meo et nostris heredibus parte una exinde et ipsa 
portione tua qui te tuisque heredibus exinde tetigerit in tua tuisque heredibus 
sit potestate queque exinde facere volueritis a nobis autem nec a nostris 
heredibus non habeatis exinde aliquando quacumque requesitione aut 
molestia per nullum modum nec per summissas personas a nuc et imperpetuis 
316 
temporibus et si quabis personas te aut heredes tuis exinde at querendum 
benerit per nos aut per nostris heredibus tunc nos et heredes nostris tibi 
tuisque heredibus eos exinde desuper tollere et tacitos facere debeamus 
asque omni data occansione memorata vero cartula comparationis nos abemus 
et tibi tuisque heredibus omni tempore ostendere et monstrare debeamus 
ubique tibi tuisque heredibus necessa fuerit absque omni data occansione 
Quia ita nobis stetit. Si autem in aliquid offensi fuerimus per 
quobis modum aut summissas personas tunc componimus nos et heredes 
nostris tibi tuisque heredibus auri solidos sex bytianteos et hec chartula 
ut super legitur sit firma scripta per manus petri curialis per memorata 
indictione + hoc signum + manus memoratas nominatas personas pro vice 
sua et de memorato germano suo et de adoptibo filio seu genero suo ego 
qui memoratos pro ei subscripsi + 
+ ego gregorius filius domini petri testi subscripsi + 
+ ego stefanus filius domini aligerni testi subscripsi + 
+ ego leo filius domini mastali testi subscripsi + 
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi per memorata indictione +
  |