|
228
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense octuber, duodecima indictione. Memoratorium factum a me maio abbate
hecclesie sancti massimi, una mecum adesset roderisius notarius adbocatorem nostrum, eo
quod ante presentia petri iudici per bona combenientia tradidimus iohanni, qui fuit vicedominus,
filius ydem iohanni, et iohanni, et leoni, et amudi presbiteri germani filii quondam
iaquinti presbiteri, qui fuit germanus predicti iohanni bicedomini, de rebus quod
pars predicte hecclesie nostre abet in locum apus-monte, ubi cirasulu et etiam tifanu clamatur,
qui est terra cum arbustis vitatis per as finis et mensuras: a pars occidentis fine
bia pulbica, sunt inde passi quadraginta quadtuor: a pars meridie fine predicte hecclesie,
sicut bia discernit, inde sunt passi quinquaginta sex; et rebolbente per headem fine in pars
meridie passi septem; iterum rebolbente per fine ipsius ecclesie in parte orientis passi biginti
sex, et per headem fine rebolbentem in pars septemtrionis passi quadtuordecim; et
iterum rebolbente per ipsa fine in pars orientis passi quinquaginta quadtuor: a pars orientis
fine bia, et inde sunt passi sexaginta octo: a pars septemtrionis fine bia, et inde sunt
passi decem et octo; et rebolbente in pars meridie per fine, sicut termiti discernunt, inde
passi octo; iterum rebolbente per headem fine in pars occidentis passi biginti quadtuor
et palmos tres; et rebolbente in pars meridie passi biginti duo minus gubitum hunum;
et iterum rebolbente in pars occidentis et coniungente in ipsa bia qui est priore fine,
sunt inde passi octuaginta septem: tota supradicta mensuras ad iusto passum hominis sunt
mensurata; de hec vero rebus infra predicte finis et mensurie inclita medietate in parte
meridie illorum tradidimus tali ordine, ut amodo et semper illis et ipsis filiabus illorum
natos nascente, sue potestatis illut teneant et dominent, et circoitum illut cludant, et semper
illut eos clusum abeant, escepto non illum cludant da pars septemtrionis inter ipsa
halia medietate, set coniungant se cum hominibus qui tenuerint ipsa halia medietate,
que remansit da parte septemtrionis, et faciant comuniter in ipsa sinaita inter illa et illa
medietate unum applictum de casa de lingnamen bona, et ponant ibi per partes, ad residendum
omo qui semper vigilent et custodiant rebus ipsa, seu et inter illa et illa sorte
ponant et abeant palmentum bonum cum suscitorio suo, in quo per partes per annum
229
mitdant hube, quod vindemiaberit de ipsa rebus; et amodo et semper illis et suis eredibus,
natos nascente, inclita suprascripta nostra tradictione de super et de supter annualiter
perfectam, laborarent, et operarent, et propaginarent, et, ubi meruerit, arbores et vites de
bono bitineo plantarent et illut surgerent, ut semper rebus ipsa bene pareant operata et
laborata de supter et de super; et de quicquit frugium annualiter in ipsa rebus fuerit,
deant inde ad pars predicte nostre ecclesie iusto terraticum secundum consuetudinem de
ipso locum: poma vero et nuci quod in ipsa rebus annualiter fuerit, integra medietate
exinde ad pars iamdicte nostre ecclesie deant, et medietatem illos sibi abeant; et amodo
et semper annualiter de bindemie apto tempore faciant pars predicte nostre hecclesie scire,
ut pars predicte nostre ecclesie dirigant illuc missum suum, et illis tota rebus ipsa apto
tempore bindemient, et omnis vinum quam inde exierit, tam numdum quam peciolum,
per medietatem illut dibidant pars predicte nostre hecclesie tollat …….. medietate;
et ipsa sortione quam de ipso binum ad pars iamdicte nostre hecclesie venerit, illis eos
reponant in ipso applictum de ipsa casa in organea, que pars iamdicte nostre hecclesie
eorum ibi dederit, et illis organea ipsa concient bona, et faciant nobis ipso binum salbum,
donec annualiter pars iamdicte nostre ecclesie illut inde tulerit, apsque degeneratione
et ingne et mures; missum vero, qui pro pars iamdicte ecclesie annualiter ibi fuerint
standum super ipsa bindemia, illis eum nutriant secundum illorum possibilitate, donec
pro ipsa bindemia recipiendum ipso binum ibi steterit, seu et annualiter deant ad pars
iamdicte nostre hecclesie palmentateca secundum consuetudinem de ipso locum; et quale
tempore illis vel aliis filiabus illorum, natos nascentes, supradicta nostra tradictione tenere
et laborare noluerint in supradicta ratione, tunc tota et inclita rebus ipsa clusa bona et
operata et cultata remidtant ad potestatem de pars iamdicte ecclesie, cum ipsum palmentum
et cum ipsum applictum de casa clusum et coopertum, et cum ipsa cunta quod pars
iamdicte hecclesie ibi abuerit, et illis licead inde exire cum omnis alia sua causa mobilia,
sine pars iamdicte nostre hecclesie contrarietate. de qua per bona combenientia guadia
nobis hi omnes suprascripti dederunt, et mediatorem nobis posuerunt iaquintus filius landolfi
abitator de heodem loco apus monte; et per headem guadia etc. Statuta mulcta viginti
auri solidorum constantinianorum. Et unc brebem scripsi ego cicerus notarius qui
interfui.
+ Ego …….. notarius me subscripsi
+ Ego ademari me subscripsi.
| |