Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.72 » Pag 285 - 286

1.72
285
286

285
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo nono et tricesimo secundo anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps et quartodecimo anno principatus domni Paldolfi filii
eius, mense ianuarius, hoctaba indictione. Memoratorium factu a nos Iohannes
et Mari, germanis filiis Maioni, eo quod intus civitate Abellini ante nobiliorum
subscriptorum testium coniunximus nos in bona convenientia cum Angelo
filio Iohanni, et ideo ordine convenientie iusta legem dedimus et tradidimus
eidem Angeli de rebus nostra, quodabemus in loco ubi Petra Corbi dicitur,
qui est terra et insititu, ad tenendum et dominandum et laborandum amodo et
semper natinassente, sicut videtur esse per ec finis: de subtus fine rebus de heredes
286
Rolegrimi, sicut termiti ficti sunt; de alia parte fine rebus Iohanni patruus
noster, sicut termiti positi sunt; de super capite fine media serra; de alia parte
fi rebus de heredes Adenolfi, qui fuit comes, et ab inde qualiter descendit
usque in prior as fines. Infra omnes iamdictas finis, qualiter superius legitur, inclita
tertiam parte de ipsum insititum ei dedimus atque tradidimus in tali ordine,
ut amodo et semper natinassente illut eorum sit potestatis et de eorum
heredibus tenere, dominare et laborare et ipse castanee colligere et siccare et
iusto ordine salbem facere, et siccate ille inter nos per medium dibidamus, nos
germani medietatem et ipse Angelo et suos heredes medietatem; et ubi
parutm fuerint ut ibidem terra arida est et in ipsum bacuum seminaverit, dare
inde nobis terraticum ad area, sicut consuetudo loci illius est. Et a foras ipsi castanei,
qui ibidem sunt, si alii arbori ibidem abuerint potestatem abeamus
nos et nostris heredibus et omini et missi nostri introire in ipsam rebus et de
ipsi arbori, a foras ipsi castanei qui ibidem sunt, lignamen inde tollere pro focum
incendedum; et ome anno debead ipse Angelo et suos heredes dare nobis
una gallina bona et una focacia bona; et amodo et semper natinassente illut
eorum non tollimus neque contramus, set iusta legem illut eorum da omnes
omines defensamus in ipso ordine, sicut superius legitur. De taliter nobis adinplendum
ipse Angelo bona sua volumtate per convenientia guadiam nobis dedit
et mediatores nobis posuit Falco filium Dilecti et se ipso, eo tinore quod
si ec omnia, sicut superius legitur, ipse Angelo et suos heredes nobis Iohanni
et Mari et ad nostris heredibus non adinplerint, aut si oc retornare vel remobere
que si erint per qualiscumque modum, ideo ante homnia viginti solidi aurei
constantinati ipsis nobis germanis et ad nostris heredibus conponere obligaverunt;
et cunta, que superius legitur, omni tempore conplire illut nobis invitis
per eadem guadiam et iamdictum et se ipso mediatores et pena obligata. Ego
Amatus archisubdiaconus et notarius hoc brebe scripsit et interfuit in
Abellino.
+ Ego Iohannes.
+ Ego Mari.
Torna all'inizio