Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1037 » Pag 258 - 259

6.1037
258
259

258
+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus salerni domni nostri guaimari, et
sexto anno principatus eius capue, et anno ducatus illius amalfi et sirrentu, et
secundo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni nostri gisulfi eximii ducis
filii eius, quam et secundo anno ducatus illorum apulie et calavria, mense aprelis,
duodecima indictione. Memoratorium factum a me iohannes clericus filius quondam ursi
presbiteri qui fuit quondam abbas, eo quod ante subscripti idoneis ominibus per vona combenientia
ad tenendum et lavorandum tradidit ego ciceri de locum angre filius quondam
iohanni pisapia de rebus mea una pecia de terra baciba quod abeo in locum angre, abentes
finis ipsa pecia et est per mensuras: a parte meridie fine rebus rocci, inde sunt passi
decem et sebtem ab oriente de longitudo fine ominibus de sancta maria, inde sunt passi
quinquaginta sex: a sebtemptrione fine rebus maraldi filii mari consortes meos, inde
sunt passi quactuordecim: ab occidente fine landoni castaldei et disiio germani ipsius
ciceri, inde sunt passi quinquaginta sex, totum ad iusto passum omini mensuratum. predicta
pecia de terra per iamdictas fines et mensuras cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiis, et cum vice de via sua illut ei tradidit ad lavorandum et pastenandum
arbustum, tali ordine, ut amodo et omni tempore, nato nascente, ad sua et de
suis eredibus sint potestate tenere et dominare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione
ibidem faciant, et tota ipsa tradictione acto tempore lavorare et cultare et studiare
vonum, sicut meruerit, et ubi meruerit, arbores et vites ille et suos eredes ibidem plantare
et propaginare et surgere, sicut meruerit, ut amodo et usque duodecim anni completi
abeant in tota tpsa tradictione arbustum factum, et operatum, et cultatum, et surtum,
sicut de tantos annos fuerit et locus ipse meruerit, et quod paratus fuerit amodo et usque
ipsi duodecim anni, omnis vinum quod inde exierit, per medietatem illut inter nos dividamus:
ego et meos eredes medietatem et ille et suos eredes reliqua medietate, et ab inde in
antea ille et suos eredes tota ipsa traditione acto tempore lavorare et cultare et studiare
sicut meruerit, ut in melius proficiant et non dispereant, et curam et vigilationem
259
inde abeant, sicut decet. Et per tempus de vindemie, quando meruerit, ille et suos eredes
faciant scire nos et nostris eredibus, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et tota ipsa
tradictione acto tempore vindemiare et ad palmentum procurare, et omnis vinum quod inde
exierit, per medietatem illut inter nos dividamus: ego et meos eredes medietatem, et ille et
suos eredes reliqua medietate; et ipsa sortione mea, quod michi in sorte ebenerit, ille et suos
eredes illut reponant salbum in organeum quod ei assingaberimus, qui per illum et suos eredes
vonum fuerit conciatum et studiatum, sicut meruerit, et repositum intus domus sua; ipso
missum quod ibidem direxerit, illut autem nutricare, sicut iustum fuerit et secundum illorum
possibilitatem, et palmentatica michi deant, sicut iustum fuerit; et quod amodo et
semper ibidem seminaberint, deant inde nobis iusto terraticum secundum consuetudinem de
ipso locum. Et quale tempore ille et suos eredes tota ipsa tradictio in iamdicto ordine tenere
et lavorare non voluerint, aut non potuerint, inclitum illut lavoratum et cultatum, qualis
meruerit, remidtat ad potestate mea et de meis eredibus, faciendum quod voluerint, et licead
ille et suos eredes inde exire cum omni causa sua mobilia, et ire cum illut ubi voluerit,
absque omni contrarietate mea et de meis eredibus. Unde in eo ordine per vona combenientia
guadia michi ipse cicerus dedit et mediatorem michi posuit erchempertus filius
mari presbiteri; et per ipsa guadia obligavit se ipse cicerus et suos eredes, ut si taliter
omnia suprascripta ille et suos eredes michi meique eredibus non adimpleverit et aliquit
inde contradixerit, per ipsa guadia componere obligavit se ipse cicerus et suos eredes michi
meique heredibus viginti aurei solidos constantinianos, et unc brebem scripsi ego petrus
notarius qui interfui.
+ Ego guandelferi
+ Ego dauferius.
Torna all'inizio