|
274
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Primo anno regnante domna
Edbokya quam et domno Michahelem et domno Constante Porfirogenito filiis
eius, sanctissimis imperatrix atque imperatoribus nostris, mense octubrio, sexta
indictione. Ego quidem Sindo magister filius Dalfii, qui sum commorans
civitate asculense, clarefacio presentia Adelferi iudici et alii bonis hominibus
quoniam ante hos dies vendidi una vinea mea ad Datto filio Iaquinti Mire in
loco ad Monte Mediano, et reservavi michi quartam portionem in ipsum palmentum
276
et pila et curte, et modo ante predictum iudicem et subscriptorum
testium per hunc scriptum bona etenim mea voluntate donavi atque concessi
tibi nominati Datti totam et integram ipsa predicta quartam portionem de predicto
palmento et pila et curte, quod, sicut dixi, usque modo tecum habui in
illud, quod tibi vendidi; nunc autem nullam exinde ibi michi reservavi. Unde
nec michi neque ad meis heredes neque quarta uxori mee neque ad eius heredes
neque ad nullis aliis hominibus exinde ibi aliquid habendum reservavi
portionem; sed totam et integram ipsa quartam partem de ipso palmento et pila
et curte cum omnibus suis pertinentiis et edificiis et cum via et andito suo
et cum inferius superiusque suis tibi qui supra nominati Datti, trasactibo nomine,
donavi atque concessi habendum amodo et semper tu et tuis heredes et possidendum
et omnia exinde faciendum, qualiter volueritis sine contrarietate mea
et de meis heredes et sine omnibus cuiuscumque contradictionibus. Et pro
confirmandam et stabiliscendam hanc mea donatione, a presente recepi a te exinde
finitum launegild una cai a cum serico. Ita et ego nominatus Sindo guadiam
dedi tibi nominati Datti et mediatorem tibi posui Bertino presbiter germanum
meum. Tali tinore ut amodo et semper ego et meis heredes defensemus tibi et
at tuis heredes integra ipsa predicta mea donatione et concessione, qualiter
dictum est; et si taliter illam da omnibus hominibus defensare noluerimus,
aut si inde causare vel removere voluerimus, decem solidi aurei vobis componere
obligavit; et in antea per invitis taciti et vacui permaneamus et adimpleamus
vobis omnia, que supra legitur, per ipsam guadiam et iam dictum mediatorem;
et apposuit se et suis heredes ipse mediator tibi et ad tuis heredes ad
pignerandum omnia sua sine calumniispignera legitima et inlegitima et ego
similiter apposui eidem mediatori ad pignerandum omnia mea. Et te Bisantius
clericum atque protonotarium taliter scribere rogavimus.
+ Ego qui supra Adelferius iudex.
+ Lupus imperiali protospata et episcopo.
+ Ego Maio.
| |