Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.369 » Pag 214 - 215

2.369
214
215

214
+ In nomine domini quarto anno principatus domni paldolfi gloriosus princeps, mense
nobember tertiadecima indictione. Ideoque ego andreas genero domeneke monacha eo quod
ante nobiliorum subscriptorum testium declaro me abere case intus civitatem abellino et rebus
in loco baneo et per alia signula loca in finibus et pertinentiis de comitatum de abellino, pertinentem
mihi da domeneca monacha, et da cecero filio ursi et per monimen. Modo quidem congruum
mihi est integre ipse case de intus eodem civitatem abellini et ipsis rebus de iamdicto
loco baneo et per alia signula loca cum ipsas moniminas, que de ipsis rebus et casis sunt pertinentem
adque continentem, illum donare risi filio roderisi. Quapropter ego qui supra andreas,
sicut mihi congruum est, vona etenim mea volumtatem et per eadem cartulam dono tibi risi
integre ipse case mee de intus eadem civitatem abellini et integris ipsis rebus meis de iamdicto
loco baneo et per alia signula loca in finibus et pertinentiis de comitatum de abellino cum integras
ipsas moniminas, qui de ipsis rebus et casis sunt pertinentem adque continentem: tantum
ad meam et de meis eredibus reserbo potestatem ipsis rebus meis de loco montorum; nam ipso
alio totum adque integrum illos tibi donabit, et ipsis rebus, quod tibi donabit, ec sunt: curtis.
ortalis, bineis et vinealis, castanieta, quercieta, cerreta, monte, plano, cultum adque incultum,
casis et intrinsecus casis, omnia et in omnibus ubicumque de rebus et casis meis inbentum
fuerit in abellino et in iamdicto loco baneo et per alia signula loca in finibus et pertinentiis
de comitatu abellino, totum adque integrum illum tibi risi donabit, una cum inferius et superiusque,
cum viis et anditis suis, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis, et cum
ipsas moniminas, que de ipsis rebus et casis sunt pertinentem adque continentem, ad semper
abendum et possidendum tu et tuos eredes, et cui per vos datum vel alienatum esset paruerit et
illorum eredibus, et faciendum exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis sine contradictionem
meam et de meis eredibus aliqua requisitionem. Et pro anc mea donationem confirmandum
adque constabiliscendum continuo recepit a te iusta legem launegilt camisum unum, qui inter
nobis combenit: finita est ipsa mea donatio, Et unde obligo me ego qui supra andreas, adque
eredes meos obligo tibi risi et ad tuis eredibus, et cui a te datum esset paruerit, et ad illorum
eredibus obligo me. Quod si aliquando tempore eadem meam donationem retornare aut remobere
quesierimus per quacumque inbenta rationem aut si illut ego et meos eredes tibi et ad tuis
eredibus, et cui per vos datum vel alienatum esset paruerit et ad illorum eredibus non defensaberimus
215
ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus et da ipsa uxore mea et qui pro parte
eius exinde causaberit, non defensaberimus secundum langnobardorum legem, ideo ante omnia
questio et causatio nostra vacua et tacita sint, et quinquaginta solidi aurei constantiniani ego
et meos eredes tibi et ad tuis eredibus conponere obligamus et in antea per inbitis semper tacitis
et contentis permaneamus per supradicta obligata pena, et defendimus illum tibi et ad tuis
eredibus ego et meos eredes seo et ad illis ominibus, cui per vos datum vel alienatum esset
paruerit, et ad illorum eredibus ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus et da ipsa uxore
mea et qui pro parte eius exinde causaberit per supradicta obligata pena secundum langnobardorum
legem. Quod te iaquintus subdiaconus et notarius scribere rogabit in abellino, mense et
indictione feliciter.
+ ego adelhisi
+ ego garardus.
Torna all'inizio