Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1250 » Pag 21 - 22

8.1250
21
22

21
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni nostri pandolfi gloriosi
principis, et vicesimo anno principatus domni landolfi filii eius, mense nobember, undecima
indictione. Ego prectius filius cuiusdam alfani eo quod intus civitatem abellini ante nobiliorum
subscriptorum testium declaro me abere una pecia de rebus que est terra cum vinea et as pro
uno teniente in loco, ubi fontana tecta dicitur, propinquo hecclesia sancte lucie pertinente mihi
per meam rationem. Et congruum mihi est illa vindere iohanni clerico filio cuiusdam risi.
Quapropter ego qui supra prectio: Ideo sicut michi congruum est bona etenim mea voluntate et
per anc quoque videlicet cartula vendidi tibi iamdicto iohanni clerici totam et integram ipsa
iamdicta pecia de rebus mea quod superius patefeci pertinente abere in iamdicto loco ubi
fontana tecta dicitur, propinquo iamdicta hecclesia sancte lucie, sicut videtur esset per hec finis,
sicut hic suptus per ordinem legitur: de uno latere et de super capite fine rebus dauferi filii
cuiusdam adelferi, sicut limite et propria sepe de ista rebus mea dicernit: de alia parte fine
rebus potoni et iohanni germani et filii cuidam madelfrid, sicut termiti ficti sunt, et abinde
descendit usque in fine rebus iohanni germani meo filio supradicti alfani, et descendit per fine
rebus iamdicti iohanni germani meo, sicut termiti decernunt usque in fine rebus supradicti
risi genitori tuoque iohanni clerici quod eidem risi est pertinente da mulier nomine grima
genitrice meaque preczii, sicut una cartula eius continet: de alia parte fine ipsa iamdicta rebus
supradicti risi genitori tuo, sicut termiti ficti sunt et media ratatoria decernit abinde, qualiter badit
22
et coniungit se in prioras fines. Infra omnis iamdictas finis, sicut superius legitur, totam et integram
ipsa iamdicta pecia de rebus mea tibi iamdicto iohanni clerici vendidi, Una cum inferius et
superiusque, cum viis et anditis suis, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis. Simulque
vendidi tibi iamdicto iohanni clerici ipsa portionem meam de ipsa moniminas ex predicta pecia
de rebus pertinente et continentem, ut pro defensionem illam abeatis, sicut hic supter legitur. Ad
semper abendum et possidendum tu qui supra iohannes clerici quam et tuis heredibus et faciendum
exinde omnia quomodo et qualiter volueritis, sine contradictionem meaque preczii et de
meis heredibus, aut sine cuiuscumque requisitionem. Unde pro cuncta eadem mea venditione
confirmandum adque constabiliscendum continuo recepit exinde pro parte tuaque iohanni clerici
da sparanus clericus et notarius pretium tareni aurei boni numero decem et hocto qui inter
nobis combenit finita est ipsa mea venditio. Et unde obligo me ego qui supra prectio et meis
hobligo heredibus tibi iamdicto iohanni clerici quam et ad tuis heredibus obligo me integram
predicta mea venditione, velut prelegitur, antistare et defendere nos vobis ab omnibus hominibus
ab omnibusque partibus et da parte de ipsam uxorem meam et da omnis homines qui pro
parte eius exinde vobiscum causaberint; denique et quando volueritis per vos ipsis exinde fieri
auctori vel defensori, sciatis exinde per vos auctori et defensori cum ista cartula et cum ipsa
monimina ex ipsam rebus pertinente et continente vel cum qualemcumque monimen exinde abere
potueritis, et liceat vos exinde cum vestris causatoribus causare et contendere et per vos defensori
essere, et per vos ipsis illut vobis defendite, sicuti nos facere debuissemus, et securiter
possidete. Et si in qualiscumque homo suspectum abueritis, ut monimen ex predicta rebus
abeat, potestatem abeatis cum illut causare et contendere et per vos ipsas moniminas aput vos
recolligere et pro defensionem illam abeatis, sicut superius legitur. Et omnem combenientiam vel
diffinitionem quod de ipsa iamdicta rebus et de ipsa monimina feceritis omni tempore firmum
et stabilem esset permaneat, sine mea et de meis eredibus requisitionem. Quod si taliter, ut
dictum est, ego et meis heredibus illut tibi tuique heredibus non defensaberimus, aut si nos
ipsis per quolibet ingenium inde vel exinde tecum predictus iohannes clericus, aut cum tuis
heredibus causare aut contendere quesierimus per quabis modis. Ideo ante omnia viginti solidi
aurei costantini boni ego qui supra prectio et meis eredibus tibi iamdicto iohanni clerici quam
et ad tuis heredibus pena componere obligabi, et in antea per inbitis illut vobis defensemus
semper, velut prelegitur, per iamdicta pena obligata. Quam te sparanus clericus et notarius taliter
scribere rogabi in abellino; mense et indictione feliciter.
+ Ego godini diaconus.
+ Ego adelferi.
Torna all'inizio