Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.51 » Pag 138 - 140

10.51
138
140

138
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
nobembri tertiadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Martinus
filius quondam Ursi de castello Caputaquis coniunctus est
cum Gregorio filio quondam bone memorie domni Paldulfi, qui
fuit filius bone recordationis domni Guaimarii principis, et
sicut ipsi Martino congruum fuit, sua voluntate, pro mercedis anime
sue, per convenientiam, per hanc cartulam optulit domino
Deo et in ecclesiam Beati confessoris adque pontificis Nikolay, que
construncta est suptus et prope castellum ipsum beterem Caputaquis
ubi proprio Casabetere dicitur, de qua Iohannes presbiter
rector esse videtur, et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stavilibus
et movilibus eidem Gregorio dixit pertinere, integras omnes res suas
staviles et moviles quas ei est et fuerit pertinentes intra ipsum castellum
et foris per fines et vocavula et pertinentia Caputaquensem,
139
cum omnibus que intro eas sunt cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de viis et anditis suis et cum omnibus moniminibus
ex eisdem rebus continentibus quibus nunc abet et in antea abiturus
est. ea ratione ut totum et integrum illud quod ipse Martinus domin
Deo et in eadem ecclesia ut dictum est optulit, semper sit
in potestate partibus suprascripte ecclesie et licentiam abeat pars eiusdem
ecclesie de eo facere quod voluerint. tantum amodo et dum
Deo largiente ipse Martinus vixerit integrum illud quod in eadem ecclesia
ut dictum est optulit usufruendi nomine teneat, in terris et
casis que intro ipso castello sunt resideat et abitet si voluerit et
omne victum et vinum et tributum et dationem et quicquit ipse Martinus
ex eisdem rebus foris ipso castello tollere et abere potuerit
dum vivus fuerit, totum illud sibi habeat faciendum quod voluerit,
et amodo et deinceps dum ipse Martinus vixerit idem ipse Martinus
sub defensione et dominio partibus suprascripte ecclesie maneat
quemadmodum consuetudinem ipsius terre Caputaquenses
liberos homines sub aliorum dominio et defensione manere et esse
videntur. et omni anno amodo et dum ipse Martinus vixerit de
suprascripto mense ipse Martinus det exinde censum partibus suprascripte
ecclesie quattuor auri tarenos bonos ex presenti moneta
ad faciendum ex eis pars eiusdem ecclesie quod voluerit, et si ipse
Martinus ex eadem terra exierit et aliubi ad avitandum perrexerit,
integrum ipsum usumfructum ad partem suprascripte ecclesie pleno
iure perbeniat, faciendum quod voluerit. hoc vero tamen ante
omnia obserbandum ut, si ipse Martinus intra octo annos
completos ex eo tempore quo de ipsa terra exierit in antea numerandos
reversus fuerit in eadem terra ad avitandum, tunc ab
illo die quo ut dictum est fuerit reversus et dum vivus fuerit integrum
illud quod ut dictum est ipse Martinus in eadem ecclesia
optulit in omni hordine et ratione qualiter prelegitur usufruendi nomine
teneat et de ipso usufructu quod voluerit faciat. et omni anno
ipse Martinus dum vivus fuerit det exinde censum partibus suprascripte
ecclesie quattuor auri tarenos bonos de suprascripta moneta
ad faciendum quod voluerit, et ab eo tempore quo ut dictum
est rebersus fuerit et dum ipse Martinus vixerit sub dominio et defensione
de partibus suprascripte ecclesie fiat et maneat in omni hordine
140
et tenore sicut suprascriptum est, et dum vivus fuerit ipse Martinus
potestatem abeat cum ipsis rebus movilibus suas utilitates facere
qualiter voluerit iusta ratione; ad hovitum vero suprascripti
Martini integrum ipsum usumfructum perbeniat ad potestatem de
partibus suprascripte ecclesie ad faciendum quod voluerit. et per
convenientiam ipse Martinus guadiam ipsi Gregorio pro parte
suprascripte ecclesie dum ydonei interessent homines dedit et fideiussorem
ei pro ipsius ecclesie partibus posuit Pandonem filium
quondam Petri de pertinentiis ipsius castelli et per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes semper defendere partibus suprascripte
ecclesie integrum illud quod ut dictum est domino Deo et in eadem
ecclesia ut dictum est optulit ab omnibus hominibus et partibus,
et ipse Martinus tribuit licentiam ut, quando pars eiusdem ecclesie
voluerit, potestatem habeat illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Martinus et suos heredes
partibus suprascripte ecclesie non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per
ipsam guadiam et per convenientiam obligavit se et suos heredes
componere ipsius ecclesie partibus quinquaginta auri solidos
constantinatos. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego Amatus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio