Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.13 » Pag 44 - 46

1/1.13
44
46

44
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno vicesimo primo: sed et romano
et christoforo eius filio magnis imperatoribus anno octabo die undecima
mensis octobris indictione secunda neapolim. Certum est me stephanum qui
super nomen mannociolum havitatorem in loco qui vocatur pumilianum
massa atellana presenti die promptissima voluntate promitto tibi mauro colono
genitori meo: propter quod tu liberis constituistis uviseltruda et rosa
seu leonem famulas et famulo tuo quos a saracenos comparatos habere
videntur quatenus post tuum transitum liberis et absolutis permaneant illis
et heredes illorum per firmissima chartula liberationis cum omnia quantum
ad eis dimittere spopondistis ad tuum transitum sicuti memorata firmissima
45
chartula liberationis illorum continere videntur: primum omnium promitto
tibi memorato mauro colono genitori meo ut a nunc et deinceps numquam
presummo ego vel mei heredes aut habeamus licentiam memorata uviseltruda
et rosa seu leone famulas et famulo tuo et heredes illorum per qualecumque
modum servitutis querere neque de omnia quantum ad eis relinquere
spopondistis sicuti ad eis continere videtur memorata firmissima
chartula liberationis quam tu ad eis fecistis sed post tuum transitum illis et
heredes eorum liberis et absolutis permaneant cum omnia quantum ad eis
relinquere spopondistis sine omni mea heredumque meorum querellam in
perpetuum; Insuper promitto tibi ut a modo et cunctis diebus vite tue
omni annue tibi memorato mauro domino et genitori meo facere promitto
sex operas ad manum tres vero bernoticas et una in magio mense et una
ad metere et alia ad vendemiare nulla tibi omni annue cunctis diebus vite
tue mittentes occasionem; si autem et contra hanc chartulam securitatis promissionisque
ut super legitur ego vel mei heredes venire presumpserimus
et in aliquid offenderimus per quovis modum aut summissa personam aut
si minime cunctis diebus vite tue tibi fecero memoratas sex operas ad manum
qualiter superius tibi promisi tunc conpono tibi et ad memorata uviseltruda
et ad predicta rosa seu et ad memoratum leonem et ad illorum
heredibus post tuum transitum liberis in omnibus confirmatis ego et mei
heredes componere spondimus auri solidos triginta sex bytianteos et hec
securitas ut super legitur firmam permaneant in perpetuum; scriptam per
manum Iohanni curialis et scriniarii per indictione memorata secunda.
Hoc signum + manus memorati stephani qui super nomen mannociolum
qui omnia memorata consentiens et testes ut subscriberent rogo quod ego
qui memoratus pro eum subscripsi
46
+ Ego leo filius domini theofilacti rogatus a suprascripto stefano testi
subscripsi +
+ [..........................................................................]
[..............................] +
+ Ego sergius filius domini Iohannis rogatus a suprascripto stefano
testi subscripsi
+ Ego Iohannes curialis et scriniarius percomplevi et absolvi per memorata
secunda indictione.
Torna all'inizio