Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 2 » Arch. Capit. Arezzo n. 546 » Pag 43 - 44

Arch. Capit. Arezzo n. 546
43
44

422
C. In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus sextus divina favente clementia
romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie. Equum attendimus et salubre
ut ecclesias Dei et ecclesiasticas personas nobis et imperio devotas et fideles in suo
iure conservemus, eisque pacem quietam et tranquillam diligenter provideamus. Qua
sane consideratione, ad imitationem antecessorum nostrorum imperatorum sive regum,
et specialiter Henrici secundi romanorum imperatoris, ecclesiam Aretinam et fidelem
nostrum Amodeum presentem, nunc eius episcopum, omnesque suos successores et
universa bona, homines, villas, castella, ecclesias, cappellas, possessiones, terras cultas
vel incultas, et universa alia que nunc iuste habet vel in posterum, dante Domino,
iuste arquisitionis titulo poterit obtinere, in spetialem maiestatis nostre protectionem
recepimus atque defensionem. Imperiali auctoritate confirmantes eidem ecclesie Aretine,
in honorem beati Donati martiris constructe, qui ibidem requiescit, omnia que in privilegio
antecessoris nostri Henrici secundi romanorum imperatoris continentur; excepta
curte et castro de Castellione Aretino, [qu]e ad manus [nostras] per [nunptios] et homines
[nostros] spetialiter retinemus. Statuimus igitur et precipimus, ut in ecclesia
Aretina nullus marchio, comes, vicecomes, index, vel quelibet iudiciarie potestatis persona,
tam in plebibus quam in monasteriis, titulis, villis et castellis, domibus urbanis
rusticis et omnibus possessionibus beato Donato pertinentibus, super vassallos, commendatos,
servos, aldiones seu residentes ipsius ecclesie placita teneat, vel quolibet
modo distringere, pignorare, angariare, census aut aliquas reddibitiunculas vel aliqua
donaria exigat; set omnes districtiones, placita, beato Donato eiusque vicario Amadeo
suisque successoribus episcopis in perpetuum concedimus; et confirmamus castella,
possessiones et alia quecumque bona que, per autentica imperatorum sive regum aliorum
romanorum privilegia vel scripta ipsius ecclesie, sunt concessa. Preterea, de plena
benignitatis nostre gratia, predicto episcopo et ecclesie Aretine suisque successoribus
p.44
concedimus et indulgemus cudendi et habendi monetam in eo loco sui opiscopatus, et
valore, secundum quod ex concessione antecessorum nostrorum dinoscitur habuisse.
Insuper, eidem episcopo et ecclesie Aretine in suo iure providere volentes, concedimus
quatenus in possessionibus aut rebus ecclesie violenter et iniuste a quacumque persona
detentis, quas re[petere] et iuste recuperare voluerit, nulla prescriptio nisi lxª
aunorum tam in preteritis quam futuris ipsi opponatur. Decernimus itaque et firmiter
iubemus, ut hec maiestatis nostre concessio in perpetuum rata observetur, nullaque
o[mnino per]sona parva vel magna eam infringere presumat vet perturbare.
Quod si quis attemptaverit centum libras auri puri pro pena componat; dimidium camere
nostre, et reliquum passis iniuriam. Ad cuius rei noticiam presentem paginam
inde conscribi iussimus, et maiestatis nostre sigillo communiri. Huius rei testes s[unt]
Angelus Tarentinus archiepiscopus, Walterius Troianus episcopus, Albertus prothonotarius
imperialis aule, Wernerus prepositus sancti Iohannis in Wirceburc, Conradus
dux Spoleti, Theobaldus prefectus, Henricus pincerna et alii quamplures.
Signum [domini] Henrici sexti romanorum imperatoris invictissimi et regis
Sicilie. (M).
Ego Conradus Ildesemensis electus imperialis aule cancellarius, vice Adolfi Coloniensis
archiepiscopi et tocius Ytalie archicancellarii, recognovi. Acta sunt hec [an]no dominice
incarnationis millesimo centesimo nonagesimo sexto, indictione quintadecima, anno regni
eius XXVII, imperii vero sexto et regni Sicilie secundo.
Datum apud Montemflasconis XII° kl. novembris.
Torna all'inizio