|
45
+ In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii, Et tertio
anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense …………
Memoratorium factu a nobis iohannes filius maraldi et petrus filius petri, qui sumus abitantes
in finibus ………….. ante presentia domni maioni venerabili presbiteri et
abbati ecclesie sancti maximi et aliorumque ydoneis hominibus, ibidem ………. per
iussionem et largietatem ipsius domni abbati et pro pars ipsius ecclesie tradidit nobis leo
clericus eundem ecclesie una pecia de terra cum arbustum vitatum et aliquantulum vacibum,
totum uno tenientem pertinentem ipsius ecclesie, que esse videtur in ipsa fines
rotense, ubi proprio ad pubbliciano dicitur, abentem as fines et mensuras: de suprano latere
quasi ab oriente fine bia, incipiente a termine qui fictum est inter hec rebus et terra
cum castanietum pertinentem ecclesia sancte marie plebem de ipso locum rota, et abiente
per ipsa bia sunt inde per mensuria passi octuaginta quinque et cubitum unum. Et quasi
a parte occidentis fine ipsius ecclesie, sicut termiti et media sepe discernit, et sicut coniungit
in alia bia suprana, que ducit inter istut et alia rebus ipsius ecclesie, sunt inde
passos septuaginta quadtuor iusta ipsa sepe mensuratum, et per ipsa via suprana mensurati
passi triginta octo, qualiter ducit ista bia in parte orientis, et ab ipsi triginta octo
passi, lassante ipsa bia et pergente per fine ipsius ecclesie sancte marie, sicut media sepe
et termiti discernunt, sunt inde passos quinquaginta unum et palmum unum, sicut coniungit
ad ipsa bia da parte orientis priore finem, totum mensuratum ad iusto passum hominis.
per istas fines et mensuras inclitum illut nobis tradidit cum vice de bia sua, tali hordine,
ut amodo et semper ad nostram et de nostrorum eredes, natos nascentes, sit potestatem
illut tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre hutilitatis ibidem facere
iusta rationem; et si voluerimus, redita ibi faceremus, et nos vel ex nobis semper ibi residere
et abitarem; sic tamen, ut ego iohannes et meos heredes tenead de ipsa traditionem
inclita medietate, et nos petrus et nostros eredes medietatem, et tota ipsa curte de
terra cum arbustum per iamdictas fines et mensuras annualiter apto tempore lavoraremus,
et, ubi minus abuerit, arbores et vites planctaremus de bono vitinio; et si poma ibi pastenare
voluerimus, potestatem haberemus, et totum illut surgere, et studiare, et lavorare
totum ipso arbustum, sic de super et de suptus, ut semper in melius proficiad et non disperead,
46
et bonum paread laboratum et studiatum, et circoitum semper illut clusum habeamus,
et, sicut locus ipse meruerit, ita omnia inde faciamus, et ipsi arboribus et vites
quod amodo in antea ibi pastenaberimus per illut, ubi meruerit, sic illut studiemus, ut
amodo et usque sex anni conpleti surtum et cultatum siant perfectum, sicut de tantos
annos locus ipse meruerit, ut bonum paread lavoratum et cultatum; et annualiter per
tempore de vindemie scire faciamus ipsum leo clericus, vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem
veniant aut dirigant missum suum, et nos totum ipso arbustum de ipsa traditione annualiter
apto tempore bindemiemus, et vinum ipsum ad palmentum procuremus, et poma omnes
et fruges suis temporibus colligamus, et de omnis vinum et poma, seu fruges quam
inde exierit, tollad illis medietatem, et nos medietatem, et ipsa medietate eorum de ipso
vinum nos reponamus ibique in ipso locum in domus nostra in organea illorum, que illuc
nobis dederint qui per nos sint bonum conciatum et studiatum, et faciamus ipso vinum
illorum salbum, donec illut inde tollad absque degeneratione et ignem; et, dum pro ipsa
vindemia ibi steterint illis, nos eos notrire debeamus secundum nostram possivilitatem; de
quod autem per annum ibi seminaberimus, terraticum inde demus ipsius leoni clerici, vel
ad missum eius, aut in pars ipsius ecclesie ibique ad area secundum consuetudo ipsius locis,
et totum ipso aliut nobis abeamus. Simulque et tradidit nobis nominati iohanni et petri ipse
leo clericus, qui rebus ista in beneficium retinet, quanta rebus abet ibique pars ipsius
ecclesie da ipsa bia suprana in pars septemtrionis, qui est bacibum et quertietum, ut
amodo et usque quadtuor anni conpleti nos et nostris heredibus annualiter illut laboremus
et seminemus, et que frudium inde exierit, totum illut nobis abeamus; tantum terraticum
inde ibique ipsius leoni, vel in pars ipsius ecclesie inde demus secundum consuetudo
ipsius locis, et post conpleti ipsi quadtuor anni ipso bacibum cum ipso quercietum
rebertad in partibus ipsius ecclesie: preter ipsa curte cum arbustis semper teneamus, sicut
prelegitur, in iamdicto ordinem. unde per conbenientiam per iussionem et largietatem
ipsius abbati guadia nobis ipse leo clericus dedit et mediatorem nobis posuit maghenolfus
presbiter filius granati; et per ipsa guadia obligavit se ipse abbas suique successoribus
et pars ipsius ecclesie amodo et semper defensandum nobis nostrisque eredibus,
natos nascentes, tota ipsa curte de terra cum arbustum per iamdictas fines et mensuras,
cum bice de bia sua, da omnis homines omnique partibus, et illut extra ipsa curte, quod
diximus, defensare nobis usque ipsi quadtuor anni conpleti; et quale tempore curte ipsa
iamdicta ratione tenere et lavorare noluerimus, aut non potuerimus, Tunc inclitam ipsa
curte arbustata, et studiata, et cultata bona remittamus in pars ipsius ecclesie, et licead
nos inde exire cum omnia nostra causa mobilia et pergamus, ubi voluerimus; et si taliter
47
omnia suprascripta nobis non adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia
componere obligavit se ipse abbas suique successoribus, et pars ipsius ecclesie, nobis nominati
iohanni et petri, quam et ad nostris eredibus, biginti auri solidi constantini. Verumtamen
hoc memoramus, ut palmentatica demus in pars ipsius ecclesie per annum, donec
rebus ipsa tenuerimus, sicut iustum est; et quando rebocaberit glandes ipso quertietum,
nos illas colligamus, et medietatem ibique in pars ipsius ecclesie demus, et reliqua medietate
exinde nobis abeamus; et quale tempore ipsa curte cum arbustis ammiserimus in
pars ipsius ecclesie, bona clusa circoitum illam ammittamus, et retdamus in pars ipsius
ecclesie nos vel nostris eredibus organea, que nobis data abuerint pro recipiendum sortione
illorum de ipso vinum; quam et oc recolimus, quia ipsa rebus, qui est bacuum et
quertietum quod nobis tradidit una cum mirandus notarius advocator ipsius ecclesie, vadit
usque media serra et vocatur ibi ad munticellum. Quod scripsi ego predictus myrandus
notarius.
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas
+ Ego petrus notarius me subscripsi
+ Ego petrus presbiter et primicerius
+ Ego Amore presbiter.
| |