Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1183 » Pag 206 - 208

7.1183
206
208

206
MCLXXXIII
A. D. 1053
+ In nomine domini duodecimo hanno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense iulius, sexta indictione. memoratorium factum a me raidolfus presbiter et abbas,
et filius quondam domnelli de locum balnearia, eo quod ante subscripti testes, per
bona convenientia tradidi ego sesamus germanus noster, et filius supradicti domnellus genitore
nostro de locum balnearia, una pecia de terra nostra pertinentes ecclesia sancte
lucie, quod ego raidolfus abbas a nobo fundamine construxit et edificabit in rebus mea
in iamdicto locum balnearia, et pro parte et bice de ipsa ecclesia tradidit ipsius sesami
ipsa pecia de terra, que est in ipsum locum balnearia in plano de montecellum da sanctum
archangelum, que est terra ipsa per finis et mensuria; da pars septemtrionis fine
bia, que pergit ad ipsa ecclesia sancti archangeli, inde passi octoaginta; a pars meridie
fine de consortibus nostris, sunt inde passi nonaginta; de capite a parte occidentis fine de
ipsa ecclesia sancti archangeli, sicut inde limite discernit, inde passi viginti octo; de pede
a parte orientis fine nostra, inde abet passi decem et nobe, totum mensuratum ad iusto
passum homini. Hec vero rebus per iamdicte finis et mensuria cum omnia intro se abentibus
homnibusque suis pertinentiis, et cum vice de via sua, pro parte et bice ipsius ecclesie
sancte lucia nostra pertinentes, tradidi ego ipsius sesami in tali ordine, ut amodo
et semper omni tempore, natos nascentes, a sua et de suis heredibus sint potestatem illut
207
eos tenendum, et dominandum, et fobee, et omnis sue utilitate iusta ratione ibidem faciant,
et pastenarent illut ibidem in ortu ipsa rebus arbores et vites de bono bitineo; sic
itaque, ut completi amodo, et usque duodecim anni abeant illut et suis heredibus in tota
ipsa rebus perfectum arbustum bitatum, surtum, operatum et cultatum, sicut de tantos
annos locus ipse meruerit, et in antea et omni tempore, ubi meruerit, arbores et bites
illut eos pastenaret, et cultaret, et propaginaret, et cultaret, et studiare, ut in melius
proficiant et non dixpereant. et amodo et usque octo hanni completi quantum
binum ibidem fecerint vel quicquit fruges inde tollere, vel abere potuerint, totum illorum
sue sint potestatem, septo de quo amodo et semper ibidem seminaberint,
deant illut in partibus ipsius ecclesie sancte lucie terraticum secundum consuetudine
de ipsum locum. et da ipsi octo anni in antea omni tempore demus illorum organeum
bonum da binum, et illut vel suis heredibus annualiter conciare et studiare ipso
organeum, sicut meruerit. et per tempore de vindemie faciant illut, vel suis heredibus
nobis seum in partibus ipsius ecclesie, ut pergamus aut dirigamus ibidem missum nostrum
pro bigilandum et recipiendum ipsa nostra sortione de ipso binum; et illut vel
suis heredibus abto tempore illut vindemiare et ad palmentum ipso vinum procurare, et
sic ipso binum ad palmentum per medietatem inter nos dibidamus; pars ipsius ecclesie
tollamus exinde medietatem, et ipse sesamus vel suis heredibus alia medietate, et ipsa
ecclesia medietatem, et ipse sesamus vel suis heredibus adducat ipso binum usque ubi
abitaberit ipse rector de ipsa ecclesia propinquo ad ipsa ecclesia, et mittant de ipso binum
in organeum, quod per illum est conciatum, et studiatum per annum de ipsa ecclesia
propinquo ad ipsa ecclesia, et mittat ipso binum in organeum quot per illum est
conciatum et studiatum per annum. missum de ipsa ecclesia qui ibidem steterit, illut nobis
nutrire secundum suam possivilitatem, et deant illut in partibus ipsius ecclesie palmentaticum
iusta rationem; et si da ipsi duodecim anni in antea qualecumque tempore ipsa
rebus tenere et lavorare noluerint aut non potuerint, et illis diebus causa sua mobilia
ibidem abuerint, licead illut inde tollere, et portaret ubi boluerint, et tota ipsa rebus
pastenata et cultata remittant ad potestate de ipsa ecclesia. Unde pro taliter per bona
combenientia guadia michi ipse sesamus dedit et fideiuxorem michi posuit iaquintus filius
quondam iohannis francu de ipsum locum balnearia; et per ipsa guadia obligavit se et
suis eredibus, ut si taliter omnia suprascripta noluerint adimplere in partibus ipsius ecclesie,
per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus ad componendum michi, vel meis
subcessores pars iamdicte ecclesie biginti auri solidos constantini, et omnia suprascripta
illut adimplere in partibus de ipsa ecclesia, et semper nos illius defensemus da omnis
208
omines omnique partibus in omni ordine et ratione, sicut superius diximus. verumtamen
oc recordamus et de quod parutus fuerit inde vinum exierit, medietatem illut deant in
partibus ipsius ecclesie, et unc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego ademari.
+ Ego petrus presbiter.
Torna all'inizio