|
101
+ In nomine domini tricesimo septimo hanno principatus domni nostri guaimari, et septimo
anno domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense magius, octaba indictione.
memoratorium factum a me petrus filius quondam grimoaldi de nucerie, eo quod ante subscripti
testes prestitit ego ingnelfreda abitator de locum nucerie decem auri tari boni;
pro itaque guadia mihi dedit, et mediatore michi posuit petrus asfiliastro suo et filius alfani;
et per ipsa guadia pro pars pingneris apposuit et obligavit se michi una pecia de
terra cum aliquante plante de abellane que est in locum nucerie, ubi propio ermoaldu
dicitur, per hec finis et mensurie: a septemtrionis fine domnica, inde sunt de latitudo
passi decem et octo: a pars occidentis fine ominibus de floccanum et modicum pertange in
rebus guiduni, inde sunt per longitudo passi quadraginta septem et medium: de super
capite fine mari filii ciceri magistri qui est a pars meridie, sunt inde passi sidecim: a
pars orientis fine balsami et de consortibus suis, indeque longitudo passi quadraginta septem,
totum ad iusto passum hominis est mensuratum; ec vero pecia de terra per iamdicte
finis et mensurie cum omnia infra se abentibus et cum bice de via sua inclitum illut ipse
ingnelfreda michi apposuit, et obligavit cum ipsa monimen indeque pertinentes talim ordine,
ut amodo et usque tres anni completi abeamus nos nostrisque heredibus inclita ipsa
iamdicta pecia de terra, et omnis frudium vel quicquit inde exierit amodo usque ipso constitutum,
totum illut nobis abeamus, faciendum inde omnia que voluerimus; ad completi
vero ipso constitutum retderet michi meique heredibus, vel cui ipsum brebem in manum paruerit,
102
alii decem auri tari boni de moneta pesanti, ut per caput et sine iuncta illis dare
possamus. Et si in predicto constitutum ipsi decem auri tari michi meique heredibus non
dederit, inclita ipsa rebus cum ipsa monimen indeque pertinentes, unde michi dedit ad
abendum, securiter et firmiter eos abendum et dominandum, et omnia inde faciendum
quod voluerimus, asque omnis contrarietate ipsius ingnelfrede et de eius eredes, aut cuiquam
ominibus contrarietate vel requisitione; et per supradicta guadia obligavit se et suis
filiis et heredes, ut si taliter omnia superscripta michi meique heredibus noluerint adinplere
vel aliquit exinde contradixerit, per ipsa guadia componere michi meique heredibus,
vel cui unc brebem in manu paruerit, decem auri solidos constantinos, et ipse mediatore
obligavit se nobis ad pingnerandum exinde omnis causa sua legitimo et inlegitimo,
alio sic similiter obligavit se ipse devitor ad ipsum mediatorem. Et unc brebem scripsi
ego iohannes notarius.
+ Ego hodelfrit
+ Ego romoaldus.
| |