Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.346 » Pag 176 - 177

2.346
176
177

176
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filio
eius gloriosi principibus, mense octuber undecima indictione. ante nos romoaldus filius alfani
castaldei causavit iohannes presbiter filius cuidam leoni de intus civitatem salernitanam cum
iaquintus filius ermengardi de locum nuceria, et causanter adversus eum ipse iohannes presbiter
dixit, quod malo ordine et sine ratione ipse iaquintus introisset in rebus sancti maximi de locum
nuceria ubi ad catacanzulu dicitur, quem ipse iohannes presbiter in beneficium retinet da pars
iamdicte hecclesie sancti maximi, et eas ipse iaquintus calvasset et exfossasset, et fecisset
per ipsa rebus via carrara; quo audito ipse iaquintus talia adversus se dicentes audivit, responsum
eidem iohanni presbiteri retdidit dicendum non esse veritas, quod in rebus prephate hecclesie
sancti maximi nec introisset, nec calvasset, nec exfossasset, nec via carrara ibidem in ipsa
177
rebus sancti maximi numquam fecisset. nos superius romoaldus, dum taliter ipsum iaquintus
dicentem vidimus et agnovimus, ideo inter eis iudicavimus et pars partium illis guadiare fecimus,
ut ipse iaquintus secundum legem iuraret ad pars ipsius hecclesie, quod in ipsa eadem
rebus sancti maximi malo ordine et sine ratione non introisset, nec eas calvasset aut exfossasset,
nec via carrara ibidem numquam fecisset: unde ipse iaquintus de se plicandum et exinde iurandum
ad pars ipsius hecclesie secundum legem mediatorem eidem iohanni presbiteri posuit
iohannes filius radelgrimi; et ipse iohannes presbiter posuit ei mediatorem mirandus filius
madelfrid. et taliter tibi guisoni notario scribere precepimus qui interfuisti.
+ ego qui supra romoalt.
Torna all'inizio