Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1324 » Pag 174 - 175

8.1324
174
175

174
Transumptum - Concessio terrae vacuae in loco Salicto de pertinentiis Salerni, facta
Mauro de eodem loco, filio quondam Ioannis, a Mauro Atrianensi filio quondam Mastali, pro
medietate vini et aliis portionibus. Anno XXV Principatus Gisulpi, mense Octobris, XV Indictione.
Finis textus ..... et potestatem habeant ipse filius iohannis vel eius heredes per tote
silbis quod ipse filius mastali qui sunt in ipsa rebus de predicto loco apsidere per omne annum
palos quantum sufficiad in ipsa vinea, scepto palos de quertie maiori et licine que ibi sunt.
et faciant sire per omne annum ipse filius mastali vel eius heredes et ante illis absidere ipsos
palos quantum necesse fuerit ad ipsa vinea; et si parutus sit, ut silba non abeant in ipsa rebus,
predictus filius mastali non siat inde culpaviles neque filius mastali vel eius heredes; et in ipsa
terra vacua iuxta predictum vallonem in parte occidentis ipsi ad decem passos de latitudine
et longitudine suprascriptos viginti passos pastenent ibidem ficus, pera, bolumbra cerasa, seu
aliis arboribus fructiferis et surgant, et a quo parutus est ut fructus inde exead per omne
annum suo tempore illas colligant, et inclitam medietatem inde deant ad ipsum missum, reliquam
medietatem sibi habeant. Et potestatem haveant ipse filius iohannis vel eius heredes in suprascripta
rebus ipsi filii mastali illut quod ei, sicut suprascriptum est, tradidit ubi potuerit ortora
ibi facere, qualiter voluerint per omne annum, et quanta ortora ibi fecerint, dent inde per omne
annum mastali et illius heredibus seu ad missum illorum integram quartam partem; reliquas
tres sortes sibi habeant faciendum per partes quod voluerint. et ipse filius iohannis .....
oc anno per tempus arearum faciat clusurium bonum propinquo ipso applicto de ipsa casa in
parte septentrionis: et ipse filius mastali ..... dent eis lignamina quantu ei necesse fuerit.
pro suprascripto tigurium. Ipso missum dum pro ipse vindemie et pro ipse castanee ibidem
175
steterit recipiendum, illis eum nutriant secundum illorum possivilitatem, et palmentatica ei
deant per omne annum due galline vone; et per omnis annum ipse filius iohannis vel eius
heredes dent ipsi filii mastali et illius heredibus tribus hopera ad vindemiare: et per omne
annum ipse filius iohannis vel eius heredes adducant ipsi filio mastali et illius heredibus intus
ec cives ad domum in quo abitaverint in nativitate et in die resurrectionis domini ......
ana singulas saomas de ligna da focu iuste .... quale tempore da ipsi decem anni in antea
suprascripta traditione tenere et lavorare noluerint aut non potuerint, tunc inclita suprascripta
traditio lavorata et cultata, et unde meruerit clusa cum ipso salicetum et cannietum et ipso
insiteta, et ipsa casa cum alia redita et palmentum et cum ipsis organeis da vino salbum
adsignent ipsi filio mastali vel illius heredibus faciendum ex eo quod voluerint; et ipse filius
iohannis vel eius heredes licead inde exire cum omnibus rebus suis movilibus et ire quod
voluerit. Et per combenientiam ipse filius iohannis guadiam ipso filio mastali dedit et fideiussorem
ei posuit urso filio quondam petri galiardo de ipso loco; e per ipsam guadiam obligavit
se et eius heredes si, sicut superius scriptum est, ipsi filii mastali et illius heredibus non adimpleverint,
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per
ipsam guadiam obligavit seipse filius iohannis et eius heredes componere ipsi filio mastali et
illius heredibus quinquaginta auri solidos costantinos et suprascripta adimplere. Et taliter scribere
precepi te iohannes notarius qui interfuit.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
Torna all'inizio