Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.39 » Pag 150 - 153

1.39
150
153

150
+ In nomine Domini. Vicesimo anno principatus domni nostri Guaimari
et primo anno principatus domni Iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense
december, sexta indictione. Ideoque ego Iohannes filius quondan Amati, abitore
de locum Sanctum Marcianum, sicut mihi congruum est mea bona bolunctate
ante subscripti testes, per anc cartulam benumdedit tibi Guisoni filio
quondan Dommandi, qui Maiu vocatur, et ad Petrus, filio suo, tota et inclita
152
sortione mea de rebus, quod cum ipsi pater et filius cummuniter abunt in locum,
ubi dicitur Affilictina, et sortione mea de illut da la Fracta; unde nulla
mihi exinde reserbabit de ipsis predictis locis de ipsa predicta sortione mea
et neque quarta uxoris mea; set, sicut diximus, cum omnia intro se abentibus
omnibusque suis pertinentiis et cum monimen inde pertinentes inclita ipsa sortione
mea illut vobis suprascripti patri et filio benumdedimus et cum bice de
vie sue ad securiter et firmiter amodo et semper bobis vestrisque eredibus eos
illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod volueritis
asque omni nostra et de nostris eredibus aut cuiquam ominibus contrarietate
vel requisitione. Et pro confirmanda et stabilisenda anc mea vindictione
ego supradictus Iohannes recepi a bobis suprascripti patre et filio de ipsa
suprascripta mea vindictione de ipsis predictis locis, id est auri tari voni numerum
duo in omnes deliverationes, sicut inter nobis conbenit, finitoque vero
ipsa nostra bndictione; de qua ego supradictus Iohannes per bona combenientia
guadiam vobis suprascripti patri et filio dedimus et mediatorem tibi posuimus
nos ipsos, et per ipsa eadem guadia obligo me et meos filios et eredes amodo
et semper antistandum et defensandum vobis vestrisque eredibus inclita
suprascripta nostra bindictione da pars uxore mea et da omnes omines omnique
partibus, cui per me illut vel exinde datum aut obligatum seu manifestatum
vel thingnatum exe paruerit, vel qui pro nostra parte, et datum vobis
vestrisque eredibus inde emiserit aut preposuerit quodcumque causationes de
alivot ominibus et partibus per vos ipsis inde siatis auctores et defensores, potestatem
et licentia abeatis vos et et vestris eredibus, vice nostra, cum ista
cartula et cum, ipsa monimina, quod vobis inde emisimus in omnibus inde causate
et finem facite qualiter volueritis. Quod si taliter ut superius legitur illut
vobis vestrisque eredibus non adimpleverimus et de suprascripte aliquit inde
contradixerimus, tunc per vona combenientia componere obligo mee ego qui
supra Iohannes et meis eredibus ad componere vobis suprascripti pater et filio
vel ad vestris eredibus, aut cui cartula ista in manum paruerit, decem auri solidos
constantinatos, et sicut superius legitur, illut vobis adimpleamus, et questio
153
et causatio nostra sit exinde tacita et vacua. Et taliter scribere rogabimus
te Petrus notarium per iudicatione Petri clerici et notarii.
+ Ego Iohannes clericus.
+ Ego Iohannes.
Torna all'inizio