Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1265 » Pag 51 - 59

8.1265
51
59

51
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense martio, undecima indictione. dum in sacro salernitano archiepiscopio essem ego
romoaldus iudex et plures homines, Iohannes sacerdos et abbas ecclesie sancti mathei apostoli,
que costructa est intra hanc civitatem in horto magno, dum una cum eo esset Alfanus comes
filius quondam ademarii comitis et iudicis et alfanus filius quondam guaimarii comitis qui sunt
ex eis quibus ecclesia pertinet, coniunctus est cum leone atrianense filio quondam petri, et per
ipsum abbatem ostensum est unum iudicatum quod continebat: In nomine domini sextodecimo
anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense februario, undecima indictione.
dum in atrio beate ecclesie que constructa est intra hanc civitatem secus plateam que pergit
ad portam que elinis dicitur, ad onorem sanctissimi gregorii essem ego romoaldus iudex et
plures homines iohannes sacerdos et abbas ecclesie sancti mathei apostoli que constructa est
super et prope ipsam ecclesiam sancti gregorii, dum una cum eo esset alfanus comes filius
quondam Ademarii comitis et iudicis, qui est unum ex eius quibus ipsa ecclesia sancti mathei
pertinet, coniunctus est cum leone atrianense filio quondam petri et per ipsum abbatem ostensum
est unum iudicatum quod continebat: In nomine domini quintodecimo anno principatus domni
nostri gisulfi gloriosi principis, mense iulio, nona indictione. Ante me romoaldum iudicem
Iohannes sacerdos et abbas ecclesie sancti mathei apostoli que constructa est intra hanc civitatem
in horto magno, dum una cum eo esset alfanus comes filius quondam ademari comitis
et iudicis qui est unus ex eis quibus ipsa ecclesia pertinet, coniunctus est cum leone atrianense
filio quondam petri, ad faciendum inter se finem de causationibus quibus ipse abbas nuper cum
ipso leone ante me causaverat, ut ipse leo et servi illius malo hordine intrassent in terras et
casas pertinentes ipsius ecclesie que sunt intra hanc civitatem in suprascripto loco, et foveas et
edificia in ipsis terris fecissent, et de ipsis casis disturbassent, et scindolis et aliis lignaminibus
de erectis casis ipsius ecclesie tulissent, et ipsas terras et casas ipsi abbati contrassent, Ipse
leo responderat intra hanc civitatem in eodem loco plures terras et casas habere, sed nescire
de qualibus ipse abbas cum eo causaverat. ego autem qualiter inter eos convenerat, iudicaveram
et illos guadiare feceram, ut ipse abbas vel pars iamdicte ecclesie, simul cum ipso leone ad
ipsas terras et casas pergerent cum iudice et notario; et ipse abbas vel pars iamdicte ecclesie
52
plicaret secum rationibus ipsius ecclesie, et cum uno ex eis quibus ipsa ecclesia pertinet, et
ipse leo plicaret secum suis rationibus et secundum legem inter se finem facerent de eo quo
ipse abbas cum ipso leone, sicut suprascriptum est, causaverat; postmodum vero mecum et cum
notario ad ipsas terras et casas perrexerunt et ipse abbas monstravit ipsi leoni illud de quo cum
eo causaverat, sicut suprascriptum est. Nunc vero, ut dictum est, ante me plicati sunt cum suis
rationibus, et ipse abbas ostendit cartulas duas et unum iudicatum de suprascriptis causationibus,
et ipse leo ostendit cartulam unam et alium similem iudicatum de suprascriptis causationibus,
et pro parte manifestaverunt plures cartulas inter se ex hoc non ostenderent. Et legere
feci ipsas cartulas, quas ipse abbas ostendit. primam continebat: In nomine domini anno quadragesimo
quarto principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, et tertio anno principatus
domne gemme uxor eius et domni pandolfi optato eius filio, mense nobember, quinta indictione.
Ideoque nos petrus comes filius quondam landolfi et mulier nomine aloara que fasana vocatur,
filia quondam leoni neapolitano qui sunt ambo vir et uxor, clarefacimus, quoniam nos a nobo
construximus fundamine ecclesia vocavulum sancti mathei et sancti thome apostolorum dei in
terris nostris de intus hanc salernitanam civitatem a suptus ecclesia sancti andree ad hortum
magnum, unde nunc ostendimus nos ante petrus iudex et testes unum scriptum, et cum fuit
relectum continebat, qualiter domnus petrus episcopus ipsius ecclesie salerni per convenientia
confirmavit michi exdicto petri per colloquium de cleros suosque honoratos, et cum ipsum
domnus episcopus esset sicelmus diaconus et vicedominus et iaquintus advocatus suum per
absolutionem supradicti domni gisulfi gloriosi principis secundum legem per bona convenientia,
sicut diximus, confirmavit michi inclita ipsa nostra ecclesia cum omnibus rebus et causationibus
quas per me et per meis heredibus et per alium in iamdicta ecclesia offertum fuerit, ut omni
tempore a pars sui episcopii secura et livera maneret; ita ut semper ecclesia ipsa esset ad potestate
mea et de meis heredibus omni tempore presbiteros ibidem ordinandum, quomodo voluerimus,
sine pars eidem episcopii. et quale presbiteros per me et per meis heredibus quomodocumque
ibidem ordinatos fuerit, sic ibidem essent semper et omni tempore securos et liveros permanerent,
absque omni molestatione et contrarietate eius et de eius successoribus et partis sui
episcopii; et nec ille nec suis successoribus, nec pars sui episcopii nullas angarias, aut servitium
vel censum, aut qualivet dationem illorum imponerent aut exigere querant, sed, sicut iam
supradictum est, omni tempore liveros et securos permanerent de omnia a pars ipsius domni
episcopi et de eius successoribus et pars predicti episcopii. et que per nos et per nostris heredibus
de rebus et causa nostra in eadem nostra ecclesia datum vel offertum fuerit, et que
53
per aliis hominibus ibidem de rebus et causa sua datum vel offertum fuerit semper firmiter
permanerent in ipsa nostra ecclesia. et non haberet potestatem aliquando nec ille nec suos
successoribus, per qualemcumque modis vel rationibus, aliquit exinde tollere aut contrare seu
minuare, aut in qualecumque parte ipsa nostra ecclesia vel res ipsius ecclesie in beneficium dare,
aut ad suam potestatem illud habere, sed semper ecclesia ipsa una cum ipsis rebus et cum
omnia suprascripta ad nostram et de nostris heredibus esset potestatem, hordinandum et faciendum
quod modo et qualiter voluerimus. et recepit a me ipse domnus episcopus quinque
libras argenti. et per bona comvenientia obligavit se ipse domnus petrus pontifex et suis successoribus
et pars sui episcopii, ut si aliquid, quomodo superius legitur, quesierint contrare vel
removere et quodcumque causationes inde nobis nostrisque heredibus preposuerint, componere
obligavit se suisque successoribus et pars sui episcopii, nobis nostrisque heredibus quingentos auri
solidos costantinos. scripta convenientia ipsa per totonem notarium roborata sufficienter. Et palam
facimus nos supradicti vir et uxor, quoniam ante hos annos per firmam cartulam offeruimus in
supradicta nostra ecclesia sancti mathei et sancti thome de ipsa terra nostra de intus hanc
civitatem, in quo ipsa ecclesia constructa est per has fines et mensuras: A parte orientis fine
pariete de ipsa casa de heredes mastali atrianensis, sicut a foras ipso pariete sericidium cecidere
debet, et fine pariete qui discernit in illud quod retinet reginulo ebreus, et fine pariete
de illud quod alfanus et petrus thii nostri et ego petrus dedimus munduli et fine de heredes
sellitti de aunito, sicut pariete discernit per tota ista fine pedes octoginta octo. A parte meridie
fine quod nunc retinet heredes iohanni clerici et anditum et finem quod illis diebus retinuit
idem alfanus, quod eidem alfani datum fuit per supradictum gloriosum principem et per
ipsa pars pedes triginta quinque. Ab occidente fine ipsius et de heredes predicti petri
comitis thio noster, et inde passi octoginta sex, de super fine pariete et inde passi quadraginta
nobem, totum ad iusta manum homini mensuratum. per ipse fines et mensurie inclitum
illud ibi offeruimus cum omnia intro se habentes et cum vice de via carraria da via que
est a parte occidentis usque ad ista terra, et offeruimus inde tertiam partem de puteum quod
ibi est in curte ipsius alfani et de filii predicti petri comitis cum vice de via sua. Simulque et
offeruimus in eadem ecclesia de rebus nostra de locum tuscianu per hec fines; desuper fine
via antiqua, que venit usque ecclesiam sancti petroniani et trabersat rivus de lama et pergit
erga ecclesia sancti cirini. Ab occidente fine ipsa lama; desuper fine nostra sicut via discernit.
A pars orientis fine sortionis de filii ipsius petri comitis et fine nostra sicut terminum discernit.
per iste fines inclitum illud in ipsa ecclesia offeruimus, quam et offeruimus ibidem de rebus
nostra de suptus monte corbino per hec fines et mensuria; de tribus partibus fine nostra, sicut
54
terminum discernit; de alia parte fine rivus qui discernit inter hec rebus et rebus nostra et sancti
angeli de monte aureo, per longitudo et per latitudo ex omni parte ana passi ducentos. Infra
iste fines et mensuria sceptuavimus medietatem, quantum vinea ibidem factam habet vel fecerit
filii dominici usque constitutum que continet brebem nostrum de ipsa pastenatione. Seu et offertum
habuimus in ipsa ecclesia de rebus nostra de finibus stricturie, ubi ad trabersa dicitur,
per as fines: Ab oriente fine rivus qui discernit a fine predicti alfani thio noster: A septemtrionalis
fine de ipsi filii petri comitis, sicut termini discernit: Ab occidente similiter fine ipsius
alfani, sicut et inde termiti discerint. de alia parte sicut discernit pede de monte nostrum commune
et ipsius alfani et de ipsis rebus petri. Infra iste fine sceptuavimus sortionem quam inde
tollere debunt garulo et sellittulo, qui ibi pastenaverunt vinea in partione ipso alio funditus in
ipsa ecclesia offeruimus, quam et offeruimus ibidem liber comiti duo de circoitu anni, et omelie
tres una da adventu domini et usque quadragesima; Alia da initum quadragesima usque pascha
domini, Alia da pasca domini usque adventu: et duo manuali, et antifonaria dua, unum de die
et aliud de nocte, et spalterio unum, cortine due, una maiore et alia minore; sindones sex et
panno serico; calice unum de argentu; manule serico unum, concolina una, recentario uno, sicclitellum,
colcitra et plomacio. hec omnia suprascripta in eadem ecclesia hoffertum habemus,
sicut ipsa cartula offertionis est continente. Nunc autem congruum est nobis iamdicti vir et
uxor in eadem ecclesia iterum offerire de alia causa et rebus nostra; et ideo nos supradicti
petrus comes et fasana vir et uxor unanimiter parique consensu, tamen ego iamdicta fasana
per consensu et voluntate istius viri mei, in cuius mundiu palam facio esse, nos amboque vir
et uxor per hanc cartulam pro amore omnipotenti deo et salutis anime nostre offeruimus in
supradicta ecclesia sancti mathei et sancti thome una planeta serica et unum pannum sericum
super altare habente et una sindone laborata ad acu, et uno alio panno serico supra alio altare,
et unum turivulum de argentu pesante libra una et uncie quattuor; et super epistula pauli,
quam et offeruimus ibidem tota et inclita rebus nostra de eodem loco montecorbino a foras
illud per supradicta mensuria, quod superius diximus per supradicta cartula in eadem ecclesia
offertum habemus, quantum quantoque michi iamdicti petri in sorte obbenit in ipso loco montecorbino
da ipsum alfanus thio noster et da ipsi filii petri comitis, totum funditus in eadem
ecclesia offeruimus. Tantum exceptuamus de illud quod ad ipsum alfanus et ipsi filii petri
michi in sortionem obbenit, quantum exinde tollere debent pro pastenatione illis qui exinde
pastenaverunt; nam illo aliut que sunt vineis et olivetis et silvis et terre vacue, cum omnia
intro se habentibus et suis pertinentiis et cum vice de viis suis totum et inclitum illud in
supradicta ecclesia sancti mathei et sancti thome offeruimus. Sic tamen, ut de illud quod exinde
55
ad pastenandum datum est sic permaneant sacerdotes ipsius ecclesie cum illis qui eos ad pastenandum
retinunt, sicut brebi de ipsa pastenatione continunt, et sicut nos exinde permanere
debuerimus. Simulque et offeruimus in eadem ecclesia tres bacce et una iumenta, quam et
offeruimus in supradicta nostra ecclesia sortione nostra quod nobis pertinet de ecclesia nostra
de finibus nuceria vocavulu sancte marie que sita est in pino, et sortione nostra de ecclesia sancti
georgii, que edificata est in rebus nostra de eadem finibus stricturie, et sortione nostra de
ecclesia sancte marie, que edificata est intus castello de iufuni, et sortione nostra de ecclesia
sancti salvatori, que edificata est ad montem ubi dicitur locum mariliano. de hec supradicte
ecclesie inclite nostre sortiones cum omnibus rebus et pertinentiis suis in ipsa nostra ecclesia
sancti mathei et sancti thome offeruimus, Ad securiter et firmiter omni tempore omnia suprascripta
in ipsa ecclesia permanendum, et presbiteros qui per nos et per nostris heredibus in
eadem ecclesia ordinati fuerint, ad suam potestatem illud tenendum, regendum, gubernandum,
laborandum et ad laborandum dare et frudiare illud, et de ipso frudium faciant quod voluerint.
et in supradicta ecclesia una nobiscum et cum nostris heredibus presbiteri ordinare qualiter
voluerit, et si voluerint de supradicta rebus de monscorbino, vel de ipsa alia res de ipse alie ecclesie,
ad pastenandum darent, potestatem habeant iusta rationem una nobiscum et cum nostris heredibus
eos dare ad pastenandum. Nam in aliis modis non habeant potestatem, nec sacerdos ipsius
ecclesie, nec nos aut nostris heredibus de ipsa rebus, quod superius dictum est, in quacumque
parte per qualivet ratione illud vel exinde dandum vel alienandum, aut de potestate ipsius ecclesie
fiat subtractum. Sed semper, sicut supradictum est, firmiter in ipsa ecclesia permaneant.
et omni tempore nos et nostris heredibus defensemus supradicta nostra offertione in ipsa ecclesia
da omnes homines omnique partibus. Et si taiiter omnia suprascripta per supradicto
hordine non adimpleverimus, vel aliquid de quod superius legitur, quesierimus removere aut
contrare et quodcumque causationes inde preposuerimus, tunc primum omnium questio et causatio
nostra et de nostris heredibus modis omnibus sint exinde tacita et vacua et duocentos auri
solidos costantinos componere obligamus nos nostrisque heredibus ad sacerdotes ipsius ecclesie,
vel ad hominem illum qui per pars ipsius ecclesie cartula ista ostenderit et omnia suprascripta
per invitis adimpleamus ad pars ipsius ecclesie, et taliter scribere rogavimus
te petrus notarius, actum salerno. ego qui supra petrus comes - ego petrus - ego iohannes-
ego petrus. Secunda continebat: de quartodecimo anno principatus suprascripti
domni nostri gisulfi, mense iunio, octaba indictione. ipse alfanus comes pro parte sua et
alfani et petri filii quondam adelberti comitis et pro parte alfani filii guaimarii comitis coniunctus
fuerat cum suprascripto iohanne presbitero et abbate suprascripte ecclesie. et per
56
ipsum abbatem ostensum fuerat unum brebem, qualiter ipse alfanus pro vice sua et ipsorum
filiorum adelberti et guaimarii per convenientia tradiderat ipsi iohanni presbitero ipsam ecclesiam
cum casis et cum omnibus pertinentiis ipsius ecclesie et cum omnibus rebus stavilibus
et mobilibus ipsi ecclesie pertinentibus, sicut ipsum brebem continebat. Cum autem fuerat ostensum,
inter cetera que inter ipsos alfanum et abbatem convenerat, ipse alfanus tribuerat ipsi abbati licentiam,
ut quando ipse abbas voluerit, potestatem haberet causare et finem facere de-rebus et causis
ipsius ecclesie pertinente, qualiter voluerit. sic tamen, ut quando venerit et ad finem ex eo faciendo
presentibus ipsis filiis ademarii et adelberti et guaimarii vel ex eis ex ipsis rebus et
causis pertinentibus ipsius ecclesie finem faceret, sicut ipsa cartula continet, scripta per iohannem
notarium, in qua sico comes et iudex subscriptus est. Et legere feci ipsam cartam
quam ipse leo ostendit, continebat: de tricesimo nono anno principatus domni gisolfi, mense
iunio, quartadecima indictione. Iohannes atrianensis filius mauri coniunctus fuerat cum petro
filio adelchisii propter terram, ubi tando parietes fabrite inceperant, ad casas faciendum intus
hanc salernitanam civitatem in horto magno, quam emtam habebant a constantino amalfitano
filii cunarene; et ipse iohannes quattuor pedes per latitudo, et ipse petrus alii quattuor pedes
per latitudo et per longitudo in omni loco pedes viginti. et clarefecerat ipse iohannes, quoniam
alfanus filius idem alfani comitis donaverat ei alii quattuor pedes de terra latitudo ibidem coniuncta
in parte occidentis coniunctum cum andito comune ipsorum iohannis et petri et longitudo
alii viginti pedes mensurati ad iusta manum hominis. propterea ad convenientia inde
coniuncte fuerant et ipse petrus dederat ipsi iohanni octo tari et diviserat ipsa terra, qualiter
inter eos complacuerat. et ipse petrus compreenserat suam sortionem in parte septemtrionis et
de uno latere ab occidente coniunctum cum andito, et erat per mensura intro capsum extra
ipsos parieti fabriti pedes septem minus uncia una usque in pariete quem per medium commutando
fabricaberant. et ipse iohannes compreenserat partem illam a meridie et da occidente
coniuncta cum ipso andito commune ipsorum iohannis et petri et erat intra capsum per mensura
pedes nobem uncias duas usque in predicto pariete mediano commune, totum mensuratum
ad iusta manus. Ipsas sortes inter se compreenserant et erga ipsam sortem ipsius petri extra ipsis
parieti reserbaverant aliquantulam terram commune, que erat longitudo secus ipsa eius sortione
pedes octo uncie tres, latitudo pedes tres uncias tres, et erat ipsa terra in parte orientis coniuncta
cum ipsa pariete ipsius petri. de subto coniuncta in capite de ipso pariete ipsius iohannis.
in hoc hordine, ut omni tempore ipsam terram commune haberent ad habendum ibi
anditum. et pro parte illi et illorum heredes scalas ponere per rationem, et iusta rationem illorum
utilitates ibi faciendas, ut nulla sordietatem aut suczimen pro parte in ipso anditu facerent.
57
et ipsum anditum, quod erat a parte occidentis inter ipsas casas eorum, fecerant illum in omni
loco per mensuras, in latitudo pedes quinque et summisse unum, et per longitudine quantum
erant ipse case eorum, ut semper illi et illorum heredes pars partim haberent potestatem super
ipsum anditum arcara fabricare, ut pleniter suptus cum suis congruitatibus pro parte ingredi
et egredi poterent, iusta rationem facient illorum utilitates; ita ut desuper nullam sordietatem
ibidem faciant pars partium, et ipsa Andita mensurata ad iusta manum hominis, sicut ipsa carta
continet, scripta per Iohannem notarium, in qua subscripti sunt ermetancus, sicenolfus et iohannes.
Cum autem suprascripte cartule fuerint relecte, plurimas illis inter se causantibus
dixit ipse leo, ut suprascripta carta quam ipse abbas ostendit et tota superius per hordinem
declarata est, falsam esse. Ipse abbas dum una cum eo ipse alfanus adesset, respondit illam
veracem esse et secundum legem eam avverare posse. Ego autem iudicavi et illos guadiare feci,
ut ipse leo pararet sancta dei evangelia, et ipse abbas vel successores eius secundum legem
per sacramentum ad ipsa evangelia cartam ipsam adveraret, et ubi eam adveraverit, ipse abbas
et successores eius et pars iamdicte ecclesie semper securiter habeant totum et integrum illud,
quod ipsi petrus et aloara, que fasana dicebatur, vir et uxor, in iamdicta ecclesia sancti mathei
et sancti thome offeruerunt, sic ipsa carta quam adveraverit, sicut suprascriptum est et tota
superius per hordinem declarata est, continet, et faciant ex eo quod voluerint absque contrarietate
ipsius leonis et heredum eius. et ipse abbas pro parte ipsius ecclesie posuit ipsi leoni
fideiussorem ursum castaldum filium quondam iohannacii castaldi, et ipse leo posuit ipsi abbati
pro parte ipsius ecclesie fideiussorem iohannem castaldum germanum suprascripti ursi ac filii
ipsius iohannacii castaldi, et taliter pro parte ipsius ecclesie te romoaldum notarium scribere
precepi. ego qui supra romualdus iudex. Cum autem ostensum fuit ipsum iudicatum per ipsum
leonem, parata sunt sancta dei evangelia; Ipse namque iohannes abbas manum super ipsa evangelia
ponens per sacramentum iurando dixit: ipsam cartulam quam ipse abbas ostendit, per
ipsum petrum notarium scriptam et tota per hordinem in ipsum iudicatum declarata est, in
omnibus que continet veracem esse. deinde atenolfus et petrus presbiteri ipsius ecclesie sancti
mathei, et leo et grimoaldus ad ipsa evangelia per sacramentum iuraverunt dicentes, sic esse
verum, sicut ipse iohannes abbas iuravit. in eo loco ubi superius disturbatum est, legitur landolfi.
Et taliter pro parte ipsius ecclesie sancti mathei apostoli te romoaldum notarium scribere
precepi. Ego qui supra romualdus iudex. Cum autem ostensum fuit per ipsum abbatem, parata
sunt sancta dei evangelia, et ipse leo secundum per sacramentum ad ipsa evangelia paratus
erat iurare ipsi abbati, ut ille et servi illius malo hordine non introissent in ipsas terras, et
casas ipsius ecclesie pertinentes, que ipsa carta, quam ipse abbas adveravit, continet, et foveas
58
et edificia in ipsis terris non fecissent, nec de ipsis casis disturbassent, scindolas et alia lignamina
de erectis casis ipsius ecclesie minime tulissent et ipsas terras et casas ipsius abbati non contrassent,
Sed antequam eum persolveret colloquio ipsorum plurimorum hominum, qui ibidem
aderant, presente ipsis alfano et alfano per convenientia dimisit ipsi leoni ipsum sacramentum,
quod ei, ut scriptum est, persolvere debuit, et omnis calumnias et questiones, quas a preterito
tempore usque nunc eum querere et ingerere illi potuit per qualemcumque ratione. Similiter
et ipse leo dimisit ipsi abbati et ipsorum alfani et alfani omnes calumnias et questiones, quas
a preterito tempore usque in presens tempore eos per quemlivet modum querere et illis immittere
potuit. Cumque hoc peractum est, per ipsam collocutionem ipsi abbas et leo, presentibus ipsis
alfano et Alfano, dum idonei homines interessent, fecerunt inter se convenientiam, sicut inferius
describenda est. Ipse denique abbas per ipsam convenientiam confessus est, se ipsi leoni
de integro pariete fabricato, qui est inter suprascriptas terras et casas ipsius ecclesie, que
sunt in parte septemtrionis, et terras et casas ipsius leonis, que sunt in parte meridie,
per latitudinem qualiter constructum est et per longitudinem ab ipsa fine quam ipsi alfanus
et heredes petri comitis habuerunt in partes occidentis, sicut suprascripta cartula, quam ipse
abbas, sicut suprascriptum est, adveravit, continet, pergente in parte orientis pedes decem et
octo et uncie quattuor iusto pede manus hominis mensuratos, et integra ipsa terra cum casa
ipsius leonis, qualiter ab ipso pariete vadit in parte meridie usque in anditum quod est in
ipsa parte meridie, ut nullo tempore ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie
de integro ipso pariete et de integram ipsa terra cum casa, vel ex eo cum ipso leone et cum
illius heredibus causare aut contendere per qualemcumque rationem presumerent: Sed perenniter
ipse leo et eius heredes integrum illud securiter habeant et faciant ex eo quod voluerint
absque contrarietate ipsius abbatis, et successorum eius et partis ipsius ecclesie. Et ipse abbas
et successores eius et pars iamdicte ecclesie semper illud ipsi leoni et illius heredibus defendant
ab omnibus hominibus, quibus per ipsum abbatem et per successores eius et per partes
ipsius ecclesie illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obligatum vel manifestatum seu
alienatum paruerit et qui per eorum pars et dato quascumque causationes de eo ipsi leoni et
illius heredibus preposuerint. Et ipse leo manifestavit ipsi abbati a septemtrionali facie ipsius
parietis in parte septemtrionis et in parte orientis per ipsas fines et mensuras, que continet
ipsa cartulam, quam ipse abbas adveravit, ipsi ecclesie pertinere. Et nullo tempore ipse leo et
eius heredes de integro eo vel ex eo cum ipso abbate et cum successoribus illius et cum partibus
ipsius ecclesie causare aut contendere presumerent per qualemcumque rationem. Sed in
perpetuum ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie integrum illud securiter
59
habeant et faciant ex eo quod voluerint absque contrarietate ipsius leonis et heredum eius. Et
nullo tempore ipse leo et eius heredes in eodem quo sicut suprascriptum est ipsi abbati manifestavit,
aliquit iactent aut fluere faciant ab eo unde ipse abbas confessus est ipsi leoni, sicut
suprascriptum est, in parte septemtrionis, aut aliquam contrarietatem in eo faciant; et semper
ipse leo et eius heredes integrum illud de quo ipsi abbati manifestavit, sicut suprascriptum
est, defendant ipsi abbati et successoribus illius et partibus ipsius ecclesie ab omnibus hominibus,
quibus per ipsum leonem et per heredes illius illud vel ex eo quomodocumque datum aut obligatum
vel manifestatum seu alienatum paruerit, et qui per illorum partes et dato quascumque causationes
de eo ipsi abbati et successoribus illius et partis ipsius ecclesie preposuerint. Et per
convenientia ipse leo guadiam ipsi abbati dedit et fideiussorem ei posuit sergium atrianensem
consobrinum fratrem eius filium quondam iohannis qui cognominabatur gualfreda; et ipsam
guadiam et iamdictum fideiussorem suscepit pro parte sua et ipsius ecclesie sancti mathei. Et
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si sicut superius scriptum est ipsi abbati et
successoribus illius et parti ipsius ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi abbati et successoribus illius
et partis ipsius ecclesie quingentos auri solidos costantinos. Et per convenientia ipse leo obligavit
se et suos heredes, si sicut superius scriptum est ipsis Alfano et Alfano et illorum heredibus
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
componere ipsis alfano et alfano et illorum heredibus quingentos auri solidos constantinos.
Et taliter te romoaldum notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra romoaldus iudex.
Torna all'inizio