|
194
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filio
eius gloriosi principibus, mense iulius undecima indictione. memoratorium factum a nobis sellicto
filius quondam summi qui fuit capuanus, et maio filius quondam madelmi de locum nuceria,
eo quod ante subscripti testes dederunt et tradiderunt nobis ad lavorandum et frugiandum et
aliquantum exinde dederunt nobis ad pastenandum domnus martinus presbiter et abbas rector
hecclesie sancti maximi de intus cibes salernitana, et una cum eum essent romoaldus filius alfani
castaldi qui est unum de dominiis ipsius hecclesie, una clusuria de terra sancti maximi, quem
195
ipsa hecclesia habent in finibus nucerie, ubi proprio agella dicitur que habet finis et mensuriis ipsa
supradicta clusuria: a pars septemtrionis fine via publica, unde aqua de flubio da ipsa forma
decurrit, sunt inde per mensuria passi nonaginta septem: a pars orientis, quomodo limite discernit,
fine de heredes cutunii, sunt inde passi centum decem; de super parte a meridie, quomodo
poiu discernit, fine de heredes adelferi, sunt inde passi sexaginta duo, revolvente per ipsa
fine saliente in partibus meridie, sunt inde passi viginti quadtuor: a pars meridie de super fine
terra ipsius hecclesie sancti maximi, sicut castanietum discernit, sunt inde passi triginta tres: a
pars occidentis fine ipsius hecclesie sancti maximi, sunt inde passi nonaginta, revolvente in
partibus occidentis passi viginti duo, et iterum revolvente in partibus septemtrionis, quomodo
poiu discernit, per fine predicte hecclesie sancti maximi et exiente usque in ipsa via publica;
que est priore fine unde aqua decurrit, da ipsa revolta et usque in ipsa predicta via sunt inde
per mensuria passi septuaginta tres. hec vero rebus per supradicte finis et mensuriis ad iusto
passum hominis mensuratum; unde pro taliter per bonam comvenientiam et sua bona volumptate
guadia nobis ipse domnus martinus presbiter et abbas cum ipso romoaldus advocatore suo
dederunt et mediatorem nobis posuerunt amatus filius adelgrimi de eodem locum nuceria; tali
enim ordine, ut ipse domnus abbas eiusque successores et pars iamdicte hecclesie ipsa supradicta
rebus nobis vel ad nostris heredes defensent cum vice de via sua da omnis homines; et
amodo et usque decem anni completi nos nominati sellictus et maio vel nostris heredibus pastenemus
ipsa terra infra ipse predicte finis, que est vacuam da ipsa rebolta in super, usque dum
ubi complunt ad ipsum supradictum castanietum ipsi predicti nonaginta passi, de subter sunt
latitudo de ipsa terra vacua passi triginta octo: a pars orientis quomodo salit usque ad fine de
heredes predicti adelferi, sunt inde passi sexaginta sex, revolvente per ipsa fine de heredes
ipsius adelferi in pars occidentis passi quadtuordecim; iterum revolvente per ipsa fine de heredes
ipsius adelferi in partibus meridie sunt inde supradicti passi viginti quadtuor: de super a
pars meridie fine ipsum predictum castanietum ipsius hecclesie sancti maximi, sunt inde passi
triginta tres. ipsa supradicta terra vacua nos et nostris heredibus eos teneamus et dominemus,
et pastenemus arbores et vitis, et faciamus ibidem pastinum bonum cultum, et surtum et operatum,
sicut locus ipse meruerit et de tantos annos fuerit, et licead nos et nostris heredibus ibidem
in tota ipsa supradicta clusuria fobee et omnes nostras utilitates facere et ibidem habitaret; et
amodo et usque ipsi predicti decem anni de quantum vinum in ipsum pastinum fecerimus, quem
ibi abuerimus pastenatum, totum et inclitum illos nobis habeamus et faciamus exinde omnia de
ipso frugium que nobis placuerit, et de quem in ipsum pastenatum seminaverimus usque ipsi
decem anni completi, demus exinde in pars ipsius hecclesie terraticum secundum consuetudinem
ipsius locis, et ipsum supradictum arbustatum, quam infra ipse supradicte finis est, totum et
196
inclitum eos lavoremus et cultemus de super et de subter suis temporibus, ut bene paread lavoratum
et cultatum, et ubi meruerit arbores et vites eos plantemus et propaginemus, sicut locus
ipse meruerit, et de quem in ipso arbustatum seminaverimus, omnem annum demus ad pars
ipsius hecclesie exinde terraticum secundum consuetudinem ipsius locis, et amodo in antea omnem
annum usque ipsi predicti decem anni completi de quantum vinum in ipso arbustatum fecerimus,
totum et inclitum ipso vinum omne annum ad palmentum per medium dividamus cum
pars ipsius hecclesie: pars ipsius hecclesie tollant de ipso vinum medietatem, et nos vel nostris
heredibus tollamus exinde medietatem. et da ipsi decem anni completi in antea, de quantum vinum
in ipsum pastinum fecerimus, nos autem vel nostris heredibus exinde de ipso vinum tollamus
duobus sortionibus, et pars prephate hecclesie tollant exinde omne annum de ipso vinum tertiam
partem; et de ipso terraticum quem ibidem fuerit de ipso pastinum, omne annum da ipsi
decem anni completi in antea similiter demus ad pars ipsius hecclesie tertiam partem, et ipso
predicto vinum quem ad pars iamdicte hecclesie hevenerint de ipsa supradicta rebus, totum et
inclitum illud nos portemus ad ipsi parieti de nuceria cum carros et vobes et organea nostra, ubi
habuerint organea sua reposita ad ipso vinum recipiendum, et nos vel nostris heredes conciemus
omne annum ad omnem nostrum ordinem et expendium ipsa organea eorum ad ipso vinum recipiendum,
quod est sortionem predicte hecclesie; et si infra ipsa predicta rebus ipso predicto
vinum voluerint reponere in sua organea in ipsa habitatione nostra, nos autem vel nostris heredibus
ipso vinum eorum salbum faciamus absque degeneratione et de ignem, donec exinde
illud tollant, et ipsum missum eorum, quem ibi direxerit ad ipso vinum recipiendum omne annum,
nos illum nutriamus de nostra vivenda secundum nostram possivilitatem, dum steterit ad
ipsa vindemia; et si forsitans nos vel nostris heredes hominem, quem ibidem miserimus ad habitandum,
de principatu salernitano exierit aliubi ad habitandum, similiter rebus ipsa inclita
rebertas in ipsa hecclesia; et si infra quadtuor anni rebersi fuerimus abitandum infra principatum
salernitano, inclita rebus ipsa, qualis illis diebus fuerit, perveniant ad potestate nostra,
habendum omni tempore in suprascripta ratione. Quod si taliter etc: Qui pacta non
servet, tenetur componere quinquaginta aureos solidos constantinianos. et de ipsa pomas quem
in ipsa predicta rebus habuerint, demus inde eorum omne annum medietatem, et licentiam et
potestatem habeamus nos et nostris heredes tota ipsa supradicta rebus cludere per supradicte
finis et mensuriis ad forcas et ad assari.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego qui supra martinus presbiter et abba
+ ego qui supra romoalt
+ ego benedictus.
| |