Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.123 » Pag 361 - 365

9.123
361
365

361
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense martio decima indictione. Dum coram presentia
domni Petri venerabili abbatis monasterio Beati martiris
Biti, quod construnctum est foris et iuxta murum huius Salernitane
civitatis ac propinquo litore maris, essem ego Petrus
iudex, Iohannes monachus eiusdem monasterii, qui cognominatus
est Ioncatella filius quondam Constantini, coniunctus
est cum Constantino filio suo et per partes confessi sunt
ut de omnes res staviles, quas psi Iohanni quomodocumque
habere pertinuit intra hanc civitatem et foris, integras duas
362
partes ipsi Constantino per suas rationes pertineret. et sicut
ipsi Constantino congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam
tradidit ipsi Iohanni genitori suo integram terram
cum vinea que est foris hanc Salernitanam civitatem in loco
Beteri, que et qualiter ei ab ipso genitore suo et a Marino
suo germano in sorte evenit, cum vice de via sua, et integram
tertiam partem de tota portione que ipsi genitori suo
habere pertinuit de ecclesiam, que construncta est intra hanc
civitatem inter muro et muricino ad honorem sancte Marie,
que etiam da Mare dicitur, et de alteram ecclesiam que
construncta est foris hanc civitatem in loco Pasciano ad honorem
domini et salbatoris nostri Iesu Christi. ea ratione ut,
amodo et dum ipse Iohannes vixerit, integram suprascriptam
traditionem qualiter suprascriptum est teneat et dominet, foveas
et omnes suas utilitates ibidem faciat qualiter voluerit
iusta ratione, et totam ipsam vineam omni anno amodo et
dum vivus fuerit ut dictum est apto tempore de super et
de supter [laborent] et cultent et studient bonum ut in
melius proficiat et non depereat, et totam eam per circoitum
unde meruerit claudat et clausam et salbam illam habeant
qualiter meruerit, et ipsam portionem de suprascriptis ecclesiis,
quam ipsi genitori suo ut dictum est tradidit, hordinet cui
et qualiter ipse Iohannes voluerit iusta ratione, et omne vinum
et pomis et tributum et quicquit ex eadem terra cum vinea
tollere et habere potuerit, et omne offertas et botationes et
censum quod ex eadem portione de suprascriptis ecclesiis
tollere et habere potuerit, ipse Iohannes amodo et dum vivus
fuerit totum illud sibi habeat faciendum quod voluerit.
A
et per convenientiam ipse
Constantinus guadiam ipsi
Iohanni genitori suo dedit et
fideiussorem ei posuit Constantinum
cognomento Ioncata
363
filium quondam Leonis
Atrianensis, et per ipsam guadiam
obligavit se et suos
heredes defendere ipsi Iohanni
genitori suo integrum illud
quod ei sicut suprascriptum
est tradidit, amodo
et dum vixerit, ab omnibus
hominibus quibus per ipsum
Constantinum et eius heredes
illud vel ex eo datum vel
obligatum seu manifestatum
aut aliquo modo alienatum
paruerit et qui pro sua et
heredum suorum parte et
dato quascumque causationes
de ea ipsi suo genitori preposuerit.
ad hovitum vero eiusdem Iohannis integram suprascriptam
traditionem qualiter suprascriptum est iusta ratione salba rebertar
ad potestatem suprascripti Constantini et heredum
eius ad faciendum de ea quod voluerint, et homines eiusdem
Iohannis licentiam habeant exinde abstraere omnes res suas
et ducere eas quo voluerint.
A1
et per convenientiam ipse
Iohannes guadiam ipsi Constantino
dedit et fideiussorem
ei posuit Constantinum
cognomento Ioncata filium
quondam Leonis Atrianensis,
et per ipsam guadiam obligavit
se et suos heredes ut,
si sicut superius scriptum
364
est non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam
removere aut contradicere
presumpserint, componere
ipsi Constantino et eius heredibus
quinquaginta auri solidos
constantinatos et sicut
superius scriptum est
adimplere.
verumtamen hoc memorari facio quoniam ipse Constantinus
remisit ad potestatem suprascripti genitori sui integras res
quas ipsi genitori suo habere pertinuit in loco ubi Forma dicitur
pertinentie Nucerie, ut potestatem habeat ipse Iohannes
ipsam rem cum omnibus suis pertinentiis et cum vice
de via sua offerire in monasterio Sancte et individue Trinitatis,
quod construnctum est foris hac civitate in loco Mitiliano,
in qua domnus Leo venerabilis abbas preest.
A
et, si sicut superius scriptum
est ipse Constantinus et
suos heredes ipsi Iohanni suo
genitori non adimpleverint et
suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam
guadiam obligavit se et
suos heredes componere
ipsi Iohanni suo genitori
quinquaginta auri solidos
constantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere.
A1
et de omnibus rebus movilibus
ipsi Iohanni quomodocumque
pertinentibus ipse
Constantinus licentiam ipsi
genitori suo prebuit, faciendum
ex eis quod voluerit, absque
contrarietate suprascripti
Constantini et heredum
eius.
hec omnia autem suprascripta fecit ipse Iohannes per licentiam
365
suprascripti domni Petri reverentissimi abbatis, et
ipse Constantinus omnia suprascripta fecit secundum legem et
Romanorum consuetudinem
A
et ipse Constantinus per convenientiam
tribuit ipsi Iohanni
genitori suo licentiam
ut potestatem habeat ipse Iohannes
de omnes res moviles
quas ei quomodocumque habere
pertinet facere quod
voluerit, absque contrarietate
suprascripti Constantini et heredum
eius per suprascripta
guadia et obligata pena.
quod autem superius inter
virgulos scriptum est in uno
loco legitur ad honorem sancte
Marie, et in alio dicitur;
et quod disturbatum est legitur
integrum illud.
Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio