Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 408 » Pag 474 - 475

Arch. Capit. Arezzo n. 408
474
475

349
Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Ieronimo Aretino episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Controversiam que inter te et nobilem virum Henricum de Bivignano super castro, quod Saxetum vocatur, diutius agitata est, tam per nos quam per fratres nostros audivimus, et communicato cum ipsis consilio, data utrique parti concordi optione, concordiam ipsam hoc ordine terminavimus. Ipse videlicet Hen(ricus) et frater eius et Ugo de Colle socer suus totum prefatum castrum cum curte sua et querimoniam et actionem de iure ipsius, quę hactenus adversus te, ipsius castri occasione, habuerant, in manu nostra per baculum voluntate spontanea omnino refutaverunt; et ut tuam gratiam plene recuperarent, iniurias ab hominibus tuis in eiusdem castri captione sibi et suis illatas condonaverunt; et quod pater et uxores eorum ad ipsum tibi vel certo nuntio tuo facerent, firmiter promiserunt. Tu vero usque ad proximas beati Martini octavas novem libras, et usque ad proximam Domini nativitatem alias viii denariorum lucensium sibi debes persolvere. Res vero que in captione castri amiserit, si recuperare poteris, non deterioratas sibi restitues, aut quantum post captionem castri deteriorato fuerunt, sicut tunc voluerant, tantum superaddes. Pro his vero quę recuperare non poteris iuxta probationem iuramenti ipsius, simile vel tantumdem valens sibi persolves. Nos itaque, quorum interest precipue ęcclesiarum quieti paterna
p. 475
sollicitudne providere, bane concordiam presenti scripti pagina confirmamus; et ne isti vel eorum heredes vel quilibet alius pro ipsis te vel successores tuos de cetero super hoc inquietare presumant, auctoritate apostolica prohibemus. Si quis autem temerario ausu id attemptare presumpserit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesus Christi alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Datum Viterbii xvi kl. novembris.
Torna all'inizio