|  | 
 + In nomine domini bicesimoquarto anno principatus domni nostri guaimari salerni, et
 quarto anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi et sorrenti, gloriosi principis,
 mense februarius, decima indictione. Ideoque nos leo filius quondam iaquinti et comitissa
 filia quondam iohanni, qui sumus vir et uxor, clarefacimus nos abere rebus in locum montorum
 ubi miscianus dicitur, rotense finibus, quod mihi predicti leoni est pertinentes a
 pars ipsius predicti genitoris qui est quam et per meis rationibus et mihi
 predicte comitisse est pertinentes exinde abere quartam partem per meum sceptum morgincaput,
 quod mihi emisit ipse predictus viro meus in die nostre copulationis, quam ipse
 modo bero congruum nobis fuerat illut donare et confirmare raidolfi fili
 ranci presbiteri, set ego predicta comitissa ..... eos pleniter adimplere combocabit ipsum
 predictum vir meus, in cuius mundium me subiacere cognosco, ut hanc donationem
 consentiens esset; illi vero, exaudita mea postulatione, consentiens mihi inde fuit inter eandem
 predicta et uxor leo et comitisse, sicut nobis congruum est, nostre bone voluntatis ante
 presentia landoni comitis et alii testes, per unc scriptum donabimus atque at semper abendum
 confirmabimus tibi predicti raidolfi ipsa rebus nostra per finis et mensurie, et est per
 finis: prima pecia de terra cum arbusto bitatum de predicto locum muntorum, ubi proprio
 nominatur miscianum et spelonce dicitur: da parte septemtrionalis fine via puplica, inde
 passi decem et septem: da partibus orientis fine rebus sancti salbatoris, sunt inde passi
 biginti tres, et rebolbente in eadem pars orientis per ipsa fine passi quadtuordecim, quam
 et rebolbente in pars meridie per fine bia sunt inde passi biginti quadtuor: da ipsa pars
 meridie fine similiter bia, sunt inde passi alii quadtuor: da partibus occidentis fine
 episcopio salernitano, sunt inde passi biginti sex, et rebolbente in pars meridie per ipsa
 fine passi octo; quam et rebolbente in pars septemtrionalis per ipsa fine et coniungente
 in priore fine sunt inde passi biginti, simulque alia pecia de terra cum arbusto de predicto
 locum misciano per ec finis et mensurie: da partibus septemtrionalis fine bia, sunt
 inde passi quadtuordecim: da partibus orientis fine domnica, sunt inde passi tridecim: da
 partibus meridie fine sancti salbatoris, sunt inde passi tridecim: da partibus occidentis fine
 bia, sunt inde passi biginti. Alia pecia de terra cum arbusto bitatum ibique in predicto
 
 locum miscianum per ec finis et mensurie: da partibus septemtrionis fine sancti salbatoris,
 sunt inde passi quindecim: a partibus orientis fine domnica, sunt inde passi quadtuordecim:
 da partibus meridie similiter fine dominica, sunt inde passi biginti: da partibus occidentis
 fine bia, sunt inde passi quadtuordecim. Alia pecia de terra cum arbusto bitato ibique
 in predicto locum per finis et mensurie: da partibus septemtrionalis fine bia, sunt inde passi
 biginti quadtuor: da partibus orientis fine episcopio salernitano, sunt inde passi sexaginta
 quadtuor: da partibus meridie fine bia, sunt inde passi undecim; da partibus occidentis fine
 dominica, sunt inde passi septuaginta tres. Alia pecia de terra cum arbusto bitatum et
 abet cannietum et castanietum uno teniente ibique in predicto locum miscianum per ec
 finis et mensurie: da partibus meridie fine bia, sunt inde passi nobem et gubitum unum;
 da partibus occidentis fine episcopio salernitano, sunt inde passi biginti sex, et rebolbente
 in ipsa pars occidentis per ipsa fine passi sex, quam et rebolbente in pars septemtrionalis
 per fines et mensurie, et abiente per fine domnica sunt inde passi septuaginta, et rebolbente
 quasi in pars occidentis per ipsa fine passi decem, iterum rebolbente in partibus septemtrionalis
 per ipsa fine sunt passi qnadraginta. da ipsa pars septemtrionalis fine ripa maiore,
 que est a super ipso ribus siccum, sunt inde passi octuaginta: da partibus orientis fine
 bia caba, sunt inde passi sexaginta unum, rebolbente in partibus occidentis per fine sancti
 salbatoris sunt inde quadraginta sex, et rebolbente in partibus meridie per ipsa fine sunt
 inde passi decem et nobem et gubita dua; iterum rebolbente in partibus per ipsa fine sunt
 passi quadraginta sex, et rebolbente in pars meridie per ipsa bia caba sunt inde passi
 quadraginta sex, et rebolbente in partibus occidentis per fine bia sunt inde passi quadraginta.
 octo, et rebolbente in partibus septemtrionis per fine tuaque raidolfi sunt inde passi
 quinquaginta quinque et gubitum unum, et rebolbente in partibus occidentis per ipsa fine
 tuaque raidolfi sunt inde passi decem, et rebolbente in partibus meridie per ipsa fine tuaque
 raidolfi sunt inde passi decem, et rebolbente in partibus meridie per ipsa fine et coniungentes
 in priores fines sunt inde passi quinquaginta duos, totum ad iusto passum ominis
 mensuratum. Ec bero rebus per iamdicte finis et mensurie et extra ipse finis, ubicumque
 exinde de rebus nostra inbentus fuerit, quod nobis est pertinentes abere per qualibet
 rationem, totum et inclitum cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et
 cum bice de biis suis et omni ipsa monimina inde pertinentes atque continentes, illut tibi
 predicto raidolfi donabimus atque at. semper abendum confirmabimus, at securiter et firmiter
 amodo et semper tu et tuis eredibus illut abendum, dominandum, possidendum atque
 omnia exinde faciendum quod bolueritis, absque omni contrarietate nostra, quam predicti
 vir et uxor et de sui eredibus aut cuiquam ominibus; et pro confirmanda et stabiliscenda
 
 anc nostra donatione launegilt a te predicto raidolfus recepimus secundum legem
 auri solidi boni de tari quinquaginta ana quadtuor auri tari pro unoquoque solido, sicut
 inter nos combenit in omnis deliberatione; finitoque vero ipsum launegilt ipsum aput nos,
 de qua per bona combenientia guadia tibi predicti raidolfi dedimus, et mediatorem tibi
 posuimus nos ipsis et deodede filii madie, ad semper exinde obligamus nos predictus vir
 et uxor, et nostris eredibus, antistandum et defensandum tibi tuique eredibus tota et inclita
 suprascripta nostra donatione da omnes omines omnique partibus, cui per vos illut
 vel exinde datum vel obligatum esset paruerit, ad aliis vero partibus per vos ipsis illut
 vobis defensare cum ista cartula et cum ipsa monimina, quod tibi in defensione modo dedit,
 et cum quale alia monimina et ratione quod inde abere potueritis, in omnibus exinde
 causare et contendere per omnis legem et iustitia inde agite et facite, sicut vultis, et per
 vos ipsis illut nobis defensate. Nam, quando nos aut nostris eredibus bolueritis exinde auctores
 vel defensores, remictatis aput non ipsa monimina salba, quod nos modo in defensionem
 tibi dedimus, ad abendum ille usque dies quinquaginta, et nos et nostris eredibus semper
 taliter illut tibi tuique eredibus antistemus et defensemus da omnis omines omnique
 partibus, et post finem factum per omnes bices quante nobis ipsa monimina dederitis,
 remittamus illut at potestatem tuaque et de tuis eredibus, ad abendum ille in illo ordine,
 sicut diximus, et licentiam abeatis ubicumque monimen de ipsa rebus inbenire potueritis,
 exinde causare et ad bos ille recolligere et in defensionem abeatis, sicut dictum
 est, nos et nostris eredibus semper taliter illut tivi tuique eredibus non defensaberimus et
 adimpleamus iustitia, sicut in edicto capitulo et lex langobardorum de donum et subsceptum
 launegilt continet; quod si taliter omnia suprascripta vobis non adimpleberimus, vel
 si nos nostrisque eredibus quomodocumque vel qualecumque rationem illut vel exinde tibi
 tuique eredibus tollere aut contrare quesierimus, aut quodcumque causatio nos vobis inde
 proposuerimus, ante omnia questio et causatio nostra tacita et bacua sit, et obligamus
 nos et nostris eredibus per combenientia componere tibi tuique eredibus, vel cui cartula
 ista in manu paruerit, centumquinquaginta auri solidi constantiniani, et omnia vobis
 adimpleamus, sicut superius legitur. Ideo ego predicta comitissa, et omnia suprascripta
 faciat per berbum et absolutionem ipsius predicti viri et mundoaldi mei et uniter cum illum
 per supradicta guadia et obligata pena, et taliter scribere rogabimus te iso notarius,
 actum montorum.
 + Ego qui supra lando comes
 + Ego falco presbiter et abbas.
 |  |