|
225
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense augusto
concurrente indictione quintadecima. Ante me Iohannem iudicem
Theophilus monachus et abbas ecclesiæ Beati confessoris Nykolai,
que constructa est foris hac civitate in loco Veteri ubi proprie
Galluscantat dicitur et Vivus vicecomes filius quondam Petri
coniuncti sunt, dum tamen cum ipso abbate adessent Petrus et
Adelbertus et Landoarius comites germani filii quondam Lamberti
comitis, et Landoarius filius quondam Adelberti comitis, quibus
ipsa ecclesia cum omnibus eius rebus pertinet, et ipse Vivus
226
ostendit septem cartulas, unam earum ... Altera ... Aliæ vero
quinque cartulæ ... Cum autem suprascriptæ cartulæ ostensæ ac
lectæ fuerunt, suprascriptus Vivus vicecomes volebat cum suprascripto
Theophilo abbate commutationem facere, scilicet dare ei pro
parte ipsius ecclesiæ totum et integrum illud quod sibi iamdicti
Manso et Antocia venumdederant, quemadmodum supradicta cartula
eiusdem venditionis continet, et recipere ab eo medietatem
ipsi ecclesiæ pertinentem de altera terra quæ est iscla in iamdicto
loco Veteri suptus et prope ecclesiam Sancti Leonis per huiusmodi
fines: a parte orientis est finis via Nucerina qualiter incipit ab
arcaturia de molino heredum Iohannis vestararii et Mansonis
Pagellæ et per eandem viam vadit usque in illum locum ubi cum alia
via quæ ducit ad Transvoneiam coniungitur longius a puteo qui a
super et coniunctus cum ipsa via Nucerina est in parte meridiei
passibus duobus iusto passu hominis, et ab eo loco vadit in partem
quasi occidentis per ipsam aliam viam usque flubium qui dicitur
Voneia, a parte occidentis est finis ipse flubius qualiter descendit
et coniungit usque suprascriptam priorem finem, et integrum
occidentale molinum de duobus illis quæ in una positione intra ipsam
isclam constructa sunt cum medietate de aquis et omnibus ad eadem
molina pertinentibus et cum ducentis sexaginta solidis tarenorum
presentis Amalfitanorum monetæ. quod audiens ipse abbas, quoniam
suprascripta terra ipsius Vivi prope suprascriptam ecclesiam Sancti Nikolay
et rebus eius coniuncta erat et parti ipsius ecclesiæ magis congruere
videbatur, eandem commutationem cum ipso Vivo fieri postulabat,
et ut re vera sciri posset si, quemadmodum in Langobardorum
regum edicto legitur, res ipsa quam isdem Vivus dare volebat
remeliorata appareret et bonum parti ipsius ecclesiæ ebeniret, ipse
abbas simul cum doctis hominibus et suprascripto Adelberto comite,
uno ex dominis ipsius ecclesiæ, illuc studuit properare qui hutrumque,
et quod dare et quod accipere isdem Vivus ut dictum
est volebat, conspexerunt et studiose estimaverunt, set multo melius
esse inventum est illud quod dare ipse Vivus volebat quam
quod accipere et modis omnibus bonum parti ipsius ecclesiæ
227
ebenire dixerunt. et ideo ipse Vivus vicecomes, sicut ei congruum
fuit, sponte per convenientiam, per hanc cartulam, dum ydonei
homines quorum fides admittitur interessent, commutavit et tradidit
suprascripto abbati pro parte ipsius ecclesiæ Sancti Nikolay,
dum ibidem omnes suprascripti quibus eadem ecclesia pertinet adessent
et illis consentientibus, totum et integrum illud quod ei suprascripti
Manso et Antocia venumdederant quemadmodum supradicta
cartula eidem Vivo ab illis emissa continet, id est integram
suprascriptam terram intra quam vineæ et querceta et silbæ sunt et
suprascriptam peciam de terra, quam prefatus Ursus castaldeus et
iudex ut superius declaratum est venumdederat, et quantum eis
extra mensuras ipsius pecie coniunctum in parte septemtrionis
pertinuerat nichilque ipse Vivus ex eo quod ei a suprascriptis Mansone
et Antocia per suprascriptam cartulam ab illis emissam venditum
fuerat sibi remanere dixit, set totum et integrum illud ipsi abbati
ut dictum est commutavit et tradidit cum omnibus quæ intra
illud sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis, excepta
ipsa via quæ per suprascriptas res ducit, de qua vicem tantum
ei commutavit et tradidit et cum suprascriptis septem cartulis. ea ratione
ut semper sit in potestate ipsius abbatis et successorum eius
et partium suprascriptæ ecclesiæ Sancti Nykolay, et liceat illum et
successores eius et partes ipsius ecclesiæ de eo facere quod voluerint.
et propter confirmationem huius commutationis ipse Vivus per
aliam cartulam suscepit ab ipso abbate integram medietatem
de tota terra quæ est iscla per iamdictas fines et integrum ipsum
occidentalem molinum de duobus illis quæ in eadem iscla constructa
sunt, cum omnibus quæ intra hoc quod ut dictum est suscepit
sunt cunctisque suis pertinentiis et cum integra medietate de aquis
et usibus earum et antepositionibus et vice et pertinentia quæ parti
ipsius ecclesiæ eiusque consortibus pertinet in albeo suprascripti flubii
eiusque ripis et de omnibus ad eadem ambo molina pertinentibus
et cum vice de ipsis viis quibus eadem iscla coniuncta est et
cum vice eundi et redeundi cum congruitatibus iusta ratione per ipsum
alterum molinum quod est a parte orientis et cum suprascriptis
ducentis sexaginta solidis ad faciendum ex hoc toto quod ut
dictum est suscepit ipse Vivus et eius heredes quod voluerint in
228
omni deliberatione. et per convenientiam ipse Vivus vicecomes
guadiam ipsi abbati dedit et fideiussores ei posuit Ladelfridum
cognatum suum filium quondam Cleni et Durantem filium quondam
Gaidonis; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsi abbati eiusque successoribus et partibus ipsius
ecclesie Sancti Nikolay integrum illud quod ei sicut suprascriptum
est commutavit et tradidit ab omnibus hominibus. ea ratione
ut quotiens ipse abbas et successores eius et partes ipsius ecclesiæ
ipsum Vivum et eius heredes de eo defensores habere quesierint,
totiens dent eis suprascriptas cartulas iusta ratione salbas habendas
diebus sexaginta et ipse Vivus et eius heredes per omnes
vices illud ipsi abbati eiusque successoribus et partibus ipsius ecclesiæ
sicut suprascriptum est defendant. et post conpletos ipsos dies
per omnes vices cartulas ipsas quales eis ut dictum est datæ fuerint
illis reddant, et licentiam ipse Vivus tribuit ut, quotiens ipse abbas
et successores eius et partes ipsius ecclesie voluerint, potestatem
habeant eandem commutationem per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Vivus et eius heredes
ipsi abbati eiusque successoribus et partibus ipsius ecclesiæ non
adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut
contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et
suos heredes componere ipsi abbati eiusque successoribus et partibus
ipsius ecclesiæ sescentos auri solidos constantinatos. verumtamen
illud ad memoriam revoco quoniam de suprascripta ecclesia
et omnibus ad eam pertinentibus medietas pertinet ipsis
germanis Petro et Adelberto et Landoario, et medietas suprascripto
Landoario filio Adelberti. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere
precepi qui interfuisti. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
+ Ego Romoaldus notarius.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
| |