|
116
+ In nomine Domini. Tricesimo octabo anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps et quartodecimo anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense aprelis, octaba indictione. Nos i sumus Iaquintus clericus et Iohannes
puerulus germani, filii Iaquinti archidiaconi, clarefacimus nos quia abemus
aliquanta vinea et terra vacua et castanietum uno tenientem in loco Sommonte,
pertinentem nobis a supradicto genitore nostro. Set dum ipse genitor
117
debitum mihi Iohanni ad salbandum reliquit et grandem opressionem exinde
patior ab ipsi creditoribus timui enim ne sortem mihi exinde onerum
solidorum accresca, proinde ipsa vineam et terram et castanietum vindere volo
ut aliquantulum de ipso debitum me liberare poteret, set dum ego aduc infra
etatem sum et multa oppressionem patior ab ipsi creditoribus de ipso de ipso
debito, quibus ipse genitor meus mihi ad salbandum reliquit, proinde illum
vendere cupio ut aliquantulum de ipso debito me liberare valere, et dum dicis
a doctis ominibus ut nisi ad palatium proclamarem causam ipsius necessitatis
mee illum notam facere secundum legis rationem illum minime vendere
audere, unde pro anc rem ad palatium perrexit presentia domni Iohanni et
illum reclamabit ut ab eius celsituditudinem datam aberet solutionem predicta
vinea et terra et castanietum venundandum, ut exinde aliquantulum de
ipso debito me liberaret valere, cumque isdem vero Iohannes, gratia Dei comes,
audiset mee reclamationem necnon et meum angnobisset devitum, misericordia
motus statim ante suis presentiis direxit Berenardus simulque coniunctus
Iaquintus iudicem et cum Amatus benerabilis presbiter et primicerius
Sancte Marie sedis Abellinensis quam et cum Gualfus archisubdiaconus
et notarius, qui causa infantulum a pars palatii ministerium commissum
abet pariterque cum aliis vonis ominibus Deum timentibus illuc autem
pergere et ibidem vonos appretiatores mittere, ut illum appretiaret et
in tantum mihi exinde venundandi licentiam dare, ut ego de ipso debito me
liberaret valeret, et ego coram eis quidem remittere et pretium exinde recipere
adque ipsis pro corroborandam in eam se suis ascribere manibus ut
in futuro firmum stabilemque manere, et isdem notarius qui pro is rationibus
tali benditionis cartula scripserit sine condemnationem legis, ex oc securum
manere et ideo ipse iudex Iaquintus cum aliis vonis ominibus Deum timentibus
per vonam moderationem illut quibus vindere volebat balientes apretiaberunt
118
tari triginta et quinque et recte arbitrati sunt, ut de ipso pretio
quibus inde tulero aliquantulum de ipso devito me liberare potere et continuo
velut a supradicto domno Iohannes comes audierunt preceptionem inde
mihi ipsi firmam vindendi tribuerunt licentiam, post anc licentiam acceptam
propterea nos supradictorum Iaquintus clericus et Iohannes puerulum, dum nobis
congruum esse videtur, vone etenim nostre volumtatis et ante supradictos
Iaquintus iudicem et Amatus presbiter et primicerius et iamdictus Berenardus
et aliisque vonis ominibus, Deum timentibus, per anc quoque videlicet
cartulam vindedimus tibi Maraldi filio Gaugi integra ipsa vinea et terra
et castanietum et aliis arboribus, que superius patefecimus pertinentem
abere a supradicto genitore nostro in loco ubi Sommonte dicitur, propinquo
ecclesia Sancte Marie, et quibus eadem nostra vinditionem integrum os dicimus
abere finis et mensuras; de subtana parte fine rebus monasterii Sancti Modesti,
sicut limite decernit, sunt passos centum triginta et octo; de alia parte
fine medio ribo, et relinquentem aliquantulum ipso ribo et ascendentem per
medio balloncello usque in alio ribiatello, ex ea parte sunt passos centum
septuaginta duo; de tertia parte fine medio ipso ribiatello, et relinquentem
ipso ribiatello sicut via puplica decernit et badit usque in via antiqua, ex
ea parte sunt passos ducenti viginti et sex; de quarta parte fine ipsa via antica
et descendentem in finem rebus predicti Sancti Modesti prioras fines, ex
ea parte sunt passos triginta et sex, ad passos iustos mensurato ad brachia
ominum ostensa et ipse passus abet octo pedes, et talis est ipse pedes quantum
120
ista cartula in capite abet latitudo. Infra omnes iamdictas finis et mensurie
totam et integram ipsa pecia de vinea et terra et castanietum et aliis arboribus
tibi Maraldi venundedimus una cum inferils et superiusque, cum via et
andita sua, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis ad semper abendum et
possidendum tu quam et tuos eredes et faciendum exinde omnia, quomodo et
qualiter volueritis, sine contradictionem nostra et de nostris eredibus aliqua requisitionem;
et pro anc nostra vinditionem confirmandum adque constabiliscendum
continuo recepimus a te supradicto Maraldo pretium aureo ipsi triginta
quinque tari, ut diximus, finita est ipsa nostra vinditio et finitum aput
nos exinde dicimus abere pretium. Unde obligamus nos supradictorum Iaquintus
clericus et Iohannes puerulum quam et nostris eredibus obligamus tibi
eidem Maraldi quam et ad tuis eredibus quod si aliquando tempore eadem
nostra vinditionem, uti prelegitur, retornare aut remobere quesierimus
per quacumque inbenta rationem, aut si illut tibi et ad tuis eredibus nos et nostris
eredibus ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus non defensaberimus et
ego Iaquintus clericus da ipsa uxore mea et qui pro parte eius exinde causaberit
non defensaberimus, ideo ante omnia questio et causatio nostra vacua
et tacita sint et quinquaginta solidi aurei constantinati nos Iaquintus clericus
et Iohannes puerulum quam et nostris eredibus tibi eidem Maraldi quam
et at tuis eredibus conponere obligamus; et in antea per inbitis semper
tacitis et contentis permaneamus adque per inbitis illut vobis defensemus
sicut supra vobis obligati sumus per iamdicta obligata pena et anc cartulam
vinditionis in supradicta ratione scriptam ex iuxionem supradicti domni
121
Iohanni comiti et rogatus a sepedictorum Iaquintus clericus et Iohannes
puelurum scripsit ego isdem Gualfus archisubdiaconus et notarius in Abellino,
mense et indictione. Feliciter.
+ Ego qui supra Iaquintus.
+ Ego qui supra Berenardus.
+ Ego qui supra Amatus presbiter et primicerius.
| |