Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1118 » Pag 108 - 109

7.1118
108
109

108
MCXVIII
A. D. 1049
+ ln nomine domini tricesimo primo anno principatus salerni domni nostri Guaymarii
Glorioso principis, et undecimo anno ducatus amalfi, et decimo anno illius syrrenti, et
octavo anno suprascriptorum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et duci,
mense maius, secunda indictione. Ante me iaquintus bicecomes coniuncti sunt in combenientia
andrea monachus et abbas ecclesie sancti magni, qui fundatus esse dinoscitur in
locum lustra, et golferii filius quondam radoaldi de predicto lustra de ipsa cartula, quam
communiter habunt, unde pertinet in ipso monasterio sortione iohanni germani eidem golferii,
quod est de nobem sortionibus hunam, quod ipse abbas expetutum abet da sacro
palatio per brebem sigillatum, et ipsa predicta cartula commune habuit ipso andrea abbas;
et fecerunt exinde ante nos vohna combenientia, ut ipsa cartula haberet golferi et eius
heredibus, que continet sortionem, que fuit predicti iohanni, eo tinore, ut quando necesse
fuerit iamdicta cartula ad ipsum abbatem et ad eius successoribus, ut ipse golferi et suos
heredes detur eis ipsa cartula usque in triginta diebus, et post constitutum ipsa cartula
ad golferi et ad eius heredibus redeat potestati, et ista predicta cartula communiter est
cum alii consorti, et de rebus, que persicitu dicitur. Unde per eadem combenientia guadiam
ipso golferi ad predictum abbatem dedit, et fideiussorem ei posuit grisu iohannes
presbiter filius comituu, ut si ipsum golferi et suos heredibus omnia suprascripta combenientia
minime adimpleberit ad ipsum abbatem et ad eius successoribus, ydeo obligat se
suisque heredibus componere solidos quinquaginta per eadem guadia et predicta medietate,
et omnia suprascripta firma et stabile permaneat: Similiter vero, si ipso abbas et eius
successoribus ipsa predicta carta salbam ad ipso golferi et ad suos eredibus minime dare
boluerit, componere se obligat et suos successores alii quinquaginta solidos auri constantini;
et ipsa carta cum ipsa compositio ad ipsum golferi et ad eius heredibus inlesam restituat
109
per ipsam guadiam et predictum mediatorem; et ipsum predictus mediator est de
loco qui dicitur castanieta, quod scribere iussimus te landus presbiter et noster notarius.
Actum cilento.
+ Ego qui supra iaquintus bicecomes.
Torna all'inizio