|
93
+ In nomine domini nostri ihesu christi. Nos guaimarius et guaimarius, pater et filius, dibina
opitulante clementia langobardorum gentis principes, per postulationem gaitelgrime
serenissime atque gloriose principisse dilecte coniugi et matri nostre, Quam et pro redemtionis
anime et patrie nostre salvationis Concedimus tibi domino adelferi venerabili
abbati et spirituali patri oratori nostro totam et inclitam ecclesiam illam cum inclita
cripta, in quo ipsa ecclesia a nobo fundamine construere fecisti cum tuo espendio in nomine
sancte et indibidue trinitatis a foras hanc nostram salernitanam cibitatem in pertinentia
mitilianense. Et cripta ipsa vocatur arsicza cum rebus a supter et a super iamdictas
cripta et ecclesia, que sunt terris, et vineis, et arbustis, et insites, et castaneis, et
pomis, et bacuum, et rupis, totum uno tenientem per as fines: de una parte quomodo descendit
per medium ballonem, qui dicitur iuniolu, et coniungit se cum flubio qui selano vocatur;
de alia parte quomodo descendit per medio ribus, qui sassu bibu dicitur, et coniungit se
cum predicto flubio selanu, et sicut descendit ipso flubio selano, et coniungit se cum supradicto
94
ballone iuniolu: de super parte ad fine rebus predicte ecclesie coniunctum est,
qualiter vadit de suprana pars a medio predicto ballone iuniolu usque in medio predicto
ribus, qui sassu bibu dicitur. As vero omnibus supradictis rebus per supradictas fines, cum
omni intro se habentibus et suis pertinentiis, et cum vice de viis et anditis suis, totum et
inclitum illud tibi supradicto domino adelferi abbati concessimus; Ut amodo et semper in
tua et de tuis successoribus, qui in ipsa ecclesia prefuerint, sint potestatis illud tenendum,
dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod volueritis, et congregationem
monachorum quam in ipsa ecclesia agregare cepisti, si volueris congregationem ipsam
augeri, potestatem habeatis eam ampliare, qualiter volueritis. Item, si volueris, bibente te,
vel ad diem obitis tui alium abbatem ibidem ordinare, ad tuam sit potestatem, qualiter
volueris; et sibe, te volente vel neglegente, ante tuam defuntionem abbas per te in predictum
monasterium sancte trinitatis ordinatus non fuerit, potestatem habead ipsam congregationem
monachorum qui in ipso monasterio fuerint, abbatem inter se eligere et ordinare,
qualiter voluerint, alio sic faciant semper per omnes bices, quando abbatem eorum
mortuus fuerit, Ita ut amodo et semper monasterium ipsum cum supradictam congregationem
et abbates eorum, cum omnibus supradictis rebus et cum aliis rebus, quas in supradicto
monasterio quomodocumque datum vel offertum fuerit, semper liberos absolutos permaneand
a pars reipublice in sua potestate et arbitrio, et non habeamus potestatem, nec nos,
nec successoribus nostris exinde tollere, nec pensionem, nec censum,nec plateaticum, nec qualiscumque
serbitium vel dationem. Iterum concedimus tibi supradicto domno adelferi abbati
totis et integris albeis de predicto flubio et de ipsis ribis et ballonibus, cum omnibus ripis ex
undique partibus ibidem adiunctis, eum omnibus aliis albeis, fluminibus et aquarum, que
ubicunque ad aliis rebus predicti monasterii sunt et fuerint coniunctos, ut semper potestates
habeant pars predicti monasterii in ipsis albeis clusamina et antepositiones facere
et habere, et in ripis earum fodere, ut aquis ipsis lebare et extorquere et portare per
ipsis rebus ipsius monasterii, ubi aut qualiter voluerint, et molina et omnes suas utilitates
exinde facere et abere, qualiter pars predicti monasterii voluerint, absque omnibus contrarietatibus
nostra nostrorumque successorum, vel cuiquam hominum. Item concedimus
tibi iamdicto domno adelferii abbati omnibus liberis illis hominibus qui in omnibus supradictis
rebus sunt, vel fuerint habitantes, ut semper sint liberi absoluti a pars reipublice;
et non habeamus potestatem nec nos, nec successores nostros eorum tollere aut facere
tollere pensionem, nec plateaticum, nec qualiscunque censa vel dationes, nec quolibet
serbitium eorum tollere aut inponere, vel exigere querantur; set semper a partibus reispublicis
securis et liberis persistant sub defensione et protectione tuaque domni adelferi
95
abbati et de successoribus tuis, qui in ipso monasterio prefuerint. Pariterque concedimus
tibi supradicto domno adelferii abbati, licentias abeatis per rebus nostri palatii vel successorum
nostrorum vos et monachos, et ipsis aliis vestris hominibus, per totis montaneis
lignamina abscidere, et tollere, et portare ubi volueritis, pro utilitatibus, et que congrua
sunt predicti monasterii faciendum, qualiter voluerint. Quam et concedimus tibi supradicto
domno adelferi abbati omnes res ex mortuorum et rebus nostri palatii, qui infra et erga
rebus ipsius monasterii sunt vel fuerint, ut pars ipsius monasterii securiter illud habeat,
faciendum quod voluerint. Et si qualiscumque tempore acciderit pars predicti monasterii
sacramenta dare de quacumque re, non possant vos vel successores vestros, nos aut successores
nostros, nec qualiscumque umana persona abbates vel monachos ipsius monasterii
ad sacramenta ipsa dandum provocare, aut coegere, aut illis molestare; set per omnes vices
illis laicis hominibus, qui in ipso monasterio et in rebus ipsius monasterii sunt vel fuerint,
quales ex illis pars ipsius monasterii voluerint, sacramenta ipsa iurare faciant, qualiter
eis per legem iudicatum fuerint, et semper firmum stabilemque permaneant. As omnibus
supradictis concessionibus, qualiter supra legitur, Tu supradictus domnus adelferius
et successores tuos, qui in ipso monasterio sancte trinitatis prefuerint, illud habendum,
dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod volueritis, et a nullo ex nostris
iudicibus, comitibus, sculdais, castaldeis, vel a quibuscumque agentibus patiamini
inde molestationes aut contrarietates; set amodo et deinceps per unc nostrum roboreum
preceptum cunctas supradictas nostras concessiones securiter habeatis in predicta ratione.
Quod vero preceptum concessionis ex iussionibus supradictorum gloriosorum principum
scripsi ego aceprandus clericus — In anno tricesimo septimo principatus supradicti domni
nostri guaimari et septimo anno principatus +) supradicti domni guaimari eius filio gloriosis
principibus. De mense martius hoctaba indictione.
| |