Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.275 » Pag 80 - 81

2.275
80
81

80
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri landolfi gloriosi principis, mense
september secunda indictione. memoratorium factu a nobis iohannes filius radelgrimi et adelgrimo
filio framperti, eo quod ante subscripti testes tradidit nobis romoaldus filius teodici terris
cum arbustis et terris bacue, quod habet per finibus nucerie que fuit . . . quod ei
81
est pertinentes per suis rationibus ubicumque exinde inbentus dederit per eadem fines nucerie.
inclite tribus sortionibus inde nobis tradidit in tali ordine, ut amodo et usque tribus anni completi
liceat nos et homines, quem nos ibi miserimus, illut tenere nostre potestati et dominare, et
omnis nostra utilitate liceat nos ibi facere, et quantum potuerimus laborare et seminare et dare
ad laborandum, et quantum annualiter ibi seminatum fuerit, demus inde terraticum secundum
consuetudinem de ipso locum, et ipso arbusto apto tempore laboremus et cultemus ut bene pareat
laboratum, sicut locus ipse meruerit, et salbum eos faciamus, et per tempore faciamus scire
ipsum romoaldus et eius heredes et nos ipso arbusto laboremus, et quantum vinum inde exierit,
inclita medietatem illut ei demus et medietatem nobis habeamus, et oc annum, quantum vinum
inde exierit, totum illut et demus et ponamus illum in organeo nostro et salbum illut
ei faciamus, dum eos inde tollat absque degeneratione et de ingne. unde per bona combenientia
wadia nobis ipse romoaldus dedit et mediatorem nobis posuit radechis notarius filius teodelgrimi;
et per ipsa wadia obligavit se et suos heredes defensare nobis ipsa rebus da omnis
homines omnique partibus, et ante ipso constitutum non querat illut nobis tollere aut contrare.
quod si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare et taliter ipsa
rebus nobis non defensaverit, componere obligavit se et suos heredes nobis decem solidos costantinos
et, sicut dictum est, per imbitis illut nobis defensare usque ipsi tres anni completi.
verumtamen de oc annum in antea usque ipso constitutum ille nobis deant organeum, et nos
ipso organeo faciamus conciare, et ipsa eius sortione ponamus in ipso organeo et salbum illum
ei faciamus, dum eos inde tollat absque de ingne et degeneratione. et hunc brebem
scripsi ego iohannes notarius qui interfui.
+ ego qui supra romoaldus me subscripsi
+ ego qui supra radechis notarius
+ ego ioannes.
Torna all'inizio