Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.282 » Pag 90 - 90

2.282
90
90

90
Chartae sub hoc numero prorsus comminutae et blattis erosae vix dare possumus sequens
summarium

+ Anno quadragesimo secundo principatus domni Gisolfi gloriosi principis et primo anno
principatus domnae Gemmae coniugis eius et domni Paldolfi optati filii eorum, mense Aprilis,
tertia Indictione. Ioannes et Leo Atrianenses germani filii quondam Gutti, et Risus, et Rodericus,
et Maraldus, et Disigius germani filii Maraldi et Leo Amalphitanus et Iaquintus, ut litem
componerent, fideiussionem dant invicem inter se apud iudicem Gaidonem circa possessionem
cuiusdam clusuriae et pistrini in loco Veteri et Transboneia ad pedes montis qui dicitur
Catabulus, ob quae inter eos lis exorta fuit.
Torna all'inizio