Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.388 » Pag 241 - 242

2.388
241
242

241
+ In nomine domini anno tertio principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio
gloriosi principibus, mense agustus quartadecima indictione. memoratorium factu a me ligori
atrianense filius iohanni, eo quod ante supscripti testes per vona convenientia tradidit ego berenardi
presbiteri una ecclesia mea vocabolum sancti iohannis que a nobo fundamine ego construxit
in monte qui dicitur tulisino lucaniense finibus, cum terra mea que ego in eadem hecclesia
pro anima mea illut ibidem optulit in ipso locum ibique coniunctum cum ipsa hecclesia; seu et
ego ibidem offeruit tres scurie et tres capre cum uno pario de bovi et cum una backa et cum
alie tres scurie, quem leo germanus meus pro anima sua in eadem hecclesia offeruit. ideo trasactibus
nomine a funditus illut eidem verenardi presbiteri ad tenendum et dominandum cum ipsa
hecclesia et omnia sua pertinentia ei tradidit diebus vite sue, et ipsa terra quem ego ibidem offeruit
as finis habet: de una parte fine balle, et inde perbadit per fine de heredibus constantini
germani mei: de super parte fine serra que est in partibus septemtrionis, et exinde rebolbente
et descendente per fine de ipsa heredes constantini et perexiente in ipsa hecclesia. hec vero
rebus per suprascripte finis totum et inclitum, ut supra dictum est, cum ipsa hecclesia cum pertinentia
ipsius hecclesie ipsius berenardi presbiteri tradidimus cum vice de viis suis, ut ille diebus
vite sue ad suam teneat potestatem predicta hecclesia, et ibidem die noctuque officiare et officiare
faciat, sicut sacerdos billanos, et det in ipsa ecclesia omni anno de quantum exierit de
242
ipse terre et de ipsa hecclesia valiente tres solidos, unde faciamus parationem in ipsa hecclesia
quod ibidem meruerit, et quidquit in ipsa ecclesia introierit, sue sint potestati faciendi
omnia quod ei placuerit; preter si talem causam intraverit in predicta hecclesia, ut in honorem
ibidem pertinead habere, semper siant in ipsa ecclesia et nullam inde queras tollere:
sepultura vero et votationes, et cum ipsi bovi et cum predicta bacca et ipse scurie et ipse
capre et cum filiis filiabus quod ille genuerit, totum in eius sit potestate faciendum exinde
iusta rationem omnia quod ei placuerit, et omnes fruges et quicquid de supradicta rebus
ille fecerit aut tulerit, totum sit sue potestati faciendum exinde quod voluerit, excepto quod
omni anno det in ipsa ecclesia solidos tres, unde parationem faciamus in ipsa hecclesia. et ipse
presbiter a presentis tradidit in ipsa hecclesia unum liber comitem plenarium vonum, ut omni
tempore siant in ipsa hecclesia, faciendum quod voluerit; et ad die obiti sui quantum quamque
mobilia ille modo habet vel in antea parare potuerit, sceptuatum servos et ancillas, tertiam
partem deant in ipsa hecclesia, et due sortis sibi habeant, faciendum omnia quod ei placuerit,
et non ego nec nostris heredibus predicta hecclesia non queramus ei tollere aut contrare,
sicut eius brebem continet. unde nobis, ut superius legitur, nobis adimplendum guadia
nobis dedit ipse verenardus presbiter et mediatorem nobis posuit se ipsum; et per headem
guadia hobligavit se, ut si taliter omnia que supra legitur, nobis nostrisque heredibus non
adimpleverit, componere hobligavit se mihi meique heredibus triginta auri solidos costantinos,
et omnia, ut superius legitur, per imbitis nobis complire, et annualiter pro censum de
ipsa hecclesia deant nobis in nativitate et in pascha domini unum parium de oblate et unum
cerium bonum. et hunc brebem scripsi ego antipertus notarius qui interfui.
+ ego ioannes
+ ego gaidenardus.
Torna all'inizio