Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.711 » Pag 5 - 6

5.711
5
6

5
+ In nomine domini anno tricesimo principatus domni nostri guaimari, et primo anno
principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, secunda indictione.
Memoratorium factum a me petrus atrianense fllio quondam sergi, eo quod ante
subscripti idoneis hominibus per bona comvenientia ad tenendum et pastenandum tradidi
ligori filio stephani una pecia de terra mea, que abeo in locum trasboneia, ubi propio
ad tegora dicitur; as fines et mensuras abet: de una parte fine via publica que pergit ad
mare, inde passos quadraginta quinque: alia namque parte fine ballone, inde passos quadraginta,
quinque, longitudo vero de anbobus lateribus ana passos centum in ipsa parte da
mare da ipso ballone usque in ipsa via publica, quam et de ipsa alia lateribus partibus
da fine ipso vallone et usque in ipsa via da mare. per iamdictas fines et mensuras cum
vice de via sua ego ei tradidi tali ordine, ud amodo facerent ibi reditum, et ibidem residere
et avitarent et suos eredes, et fovee et omnes sue utilitati iusta, rationem ibi facerent,
et tota res ipsa pastenare viti de bono vitineo et pomis, et surgere et edificare
ibidem perfecta vinea; et quantum vinum et poma exinde exierit amodo et usque quadtuor
anni completi, totum esset sue potestatis, faciendum que boluerit. Et da completi ipsi
quadtuor anni in antea usque completi duodecim anni, per omnes annum per tempum de
vindemie faciant ille et suos eredes scirent nos et nostris eredibus, ut nos ibi pergamus,
vel dirigamus missos noster, et ille vel eius eredes tota ipsa vinea rationaviliter vindemiare,
et omnes vinum et poma exinde per medietatem ibi ad palmentum dividerent in
palmento suo, qui ille ibi fecerit, et reponant ille vel eius eredes ipsa nostra sortionem
de ipso vinum in organeo, qui nos ei ibi adsingnavimus, qui per ille et eius eredes per
6
annum ipso organeo esset perfectum bonum conciatum et studiatum, et faciant nobis salbum
ipso vinum usque illos exinde tollere fecerimus, absque degeneratione, et ingne, et mures:
missum nostrum, sibe nos, dum ibi steterimus, ille vel eius heredes notrire secundum suam
possivilitatem, et amodo ille vel eius eredes pastenare ibidem cannietum et salicetum; ad
completi autem sidecim anni, ud amodo se compleant, ille autem et suos eredes abeant
in tota ipsa res per iamdictas fines et mensuras vinea de bono vitineo surta, perfecta,
lebata et inpalata ad palos cannas, et circoitum bona clusa, et sic esset operata bona,
sicud locus ipse et de tantos annos meruerit, et presens faciant ille, vel eius heredes, scirent
nos, ud ibi pergamus, et adsignet nobis surtum cannietum et salicetum perfectum, et dividerent
ille, vel eius eredes, tota ipsa terra cum vinea et salicetum et cannietum per
iamdictas fines et mensuras iusta rationem in duas partes ad equale mensuras, et prius
ego vel meos eredes compreendamus exinde una sortem, qualem boluerimus, reliqua ipsa
alia sorte tradamus ipsius ligori et ad eius eredes, per talem securitatem bonam facta,
omni tempore defensatum per nos et per nostros eredes cum vice de via sua da omnes
omines omnique partibus: ipso reditum qui ibi est, si ebenerit in sortionem nostram, potestatem
abeant ille exinde tollere et in sua sortione portarent, et ipsa lingnamina que
modo ibi sunt in ipsa res, quanta exinde ille vel eius eredes absciderit, per medietatem
nobiscum illas dividere; palmentum vero qui ibi est, si in sortionem nostram ebenerit,
demus ei medietatem, et si in eius sortionem ebenerit, deant ille nobis medietatem. Ita
ut ipsa sortionem de predicta res que ei in sortionem a nos ebenerit, si aliquando tempore
ille vel eius eredes daturum vel vinditurum abuerit, non abeant potestatem cuicumque
illos dare, preter mihi meique eredibus illos deant ad iusto baliente pretium quod iuste
fuerit adpretiatum, et faciant ille vel eius eredes exinde scire nos pro illos tollendum per
tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si infra ipsa constituta noluerimus eos
emere, dandum nos inde ei iusto baliente pretium quod iuste fuerit adpretiatum, tunc licead
illis eos dare cui boluerit. Nam si ante ipsa constituta cuicumque illos dederitis sine nostra
licentiam, ud parutus sit, sicud de illorum potestatem exet substractum, tunc sine pretium
rebertar ad nostram et de nostris eredibus potestatem. Unde pro taliter per bona combenientia
guadia michi ipse ligori dedi, et mediatorem nobis posui se ipsum per apposita
omnes et causam suam legitimo et inlegitimo; et per ipsa guadia etc. Statuta
mulcta viginti auri solidorum constantinianorum.
Et ego alderissi notarius unc brebem
scripsi et interfui.
+ Ego amatus
+ Ego petrus me subscripsi.
Torna all'inizio