Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.48 » Pag 171 - 172

1/1.48
171
172

171
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno tricesimo nono: sed et
romano magno imperatore eius filio anno secundo die prima mensis aprilis
indictione quinta neapoli: Certum est nos petrum ferrarium filium quidem
iohanni ferrarii. et maria hoc est iugales: A presenti die promptissima
voluntate venundedimus et tradidimus vobis stephano filio quidem
boni. et gemma hoc est iugales: Idest integra domum nostra posita intus
hanc civitatem neapolis in vico qui vocatur sancti georgii in diaconia: cum
aheribus et aspectibus et cum monimen qui sunt in ipsa domum et cum
introitum suum et omnibus sivi pertinentibus: et nobis obvenit per duas
chartulas comparationis quam apud nos habemus: unde nihil nobis remansit
aut reservavimus: coherente sivi a parte orientis domum eustratii ferrarii
cui super nomen cicini thii nostri: et a parte septemtrionis coheret
domum qui fuit nominati boni genitori et soceri vestri: et a parte occidentis
est curti qui fuit ipsius boni genitori et soceri vestri et de consortibus
suis. et ante se a parte meridiana est transenda communalis: ita ut
a presenti die et deinceps iam nominata integra domum nostra posita in
nominato vico qui vocatur sancti georgii in diaconia cum aheribus et
aspectibus et cum ipse monimen qui sunt in ipsa domum et cum introitum
suum et omnibus sivi pertinentibus. unde nihil nobis exinde remansit
aut reservavimus quatenus et per nominatas coherentias vobis ea insinuavimus
sicut superius legitur a nobis vobis venundata et tradita in
vestra vestrisque heredibus sit potestatem qualiter exinde facere volueritis:
et neque a nobis nominato petro ferrario et maria iugales neque a nostris
heredibus vel a nobis personas summissas nullo tempore exinde habeatis
172
quacumque requesitionem aut molestia tan vos qui supra stephano
et gemma iugales quamque vestris heredibus per nullum modum
in perpetuum: insuper et ab omni homine omnique personas omni tempore
nos et heredibus nostris vobis vestrisque heredibus exinde in omnibus antestare
et defensare debeamus: propter quod accepimus a vobis exinde in
presentis idest auri solidos decem quinque incantum et quinque de tari
ana quatuor tari per solidum ut inter nobis comvenit: si autem nos vel
heredibus nostris contra hanc chartulam venditionis ut super legitur venire
presumpserimus per quovis modum aut summissis personis tunc componimus
vobis vestrisque heredibus auri solidos triginta bytianteos: et hec
chartula venditionis ut super legitur sit firmam: scriptam per manum
anastasii curialis per nominata indictione
hoc signum + manus nominati petri ferrarii et maria iugales quod ego
qui nominatos pro eis subscripsi et nominatos solidos traditos vidi +
+ ego iohannes filius domini leoni rogatus a suprascripto iugales testi
subscripsi et suprascripto solidos traditos bidi +
+ ego leo filius domini boni rogatus a suprascripto iugales testi
subscripsi et suprascripto solidos traditos bidi +
+ ego petrus filius domini basilii rogatus a suprascripto iugales testi
subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi +
+ Ego anastasius curialis complevi et absolvi pro nominata
indictione.
Torna all'inizio