Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1236 » Pag 3 - 4

8.1236
3
4

3
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri Gysulfi gloriosi principibus,
mense februarius, decima indictione. Memoratorium factum a me iaquintus abbas monasterii
sancti arcangeli, quod situm est in mons coraci de cilento, quoniam tradidi ad petrus filius
quondam petri una cum pando advocatori eiusdem monasterii una pecia de terra rebus eiusdem
monasterii in loco qui dicitur ancilla dei nato nascente in tertiam pars per as mensura. A pars
orientis passi triginta: A pars meridie sunt passi triginta quattuor: A pars occidentis per ora
ipso rio, dui per imber aqua decurrit, sicut ascendit et trabersat per ipsa bia, sunt passi
quinquaginta opto: a pars septemtrionalis sunt passi quadraginta, et coniungit in prima fine ad
iusto passu, ut liceat te tuisque heredibus nato nascente in ipsa predicta rebus residere, et orto
facere, et fobere, laborare binea et salices, et poma pastinare, et omnis vestre utilitatis ibidem
facere, et licentiam habeatis vos et vestris heredibus in rebus predicti monasterii introire et
iusta ratione arbores incidere pro clusuria, et pedamen, et hereditum bobis facere, et quicquid
vinum vel fruge inde exierit amodo usque anni septem, vobis vestrisque heredibus sint potestati,
sine omni contrarietate mea et pars ipsum monasterium et de meis successoribus; post completi
predicti anni quicquid vinum vel fruge inde exierit nato nascente factum paratum ad palmentum
detis michi et ad meos posteriores et ad pars ipsum monasterium tertiam pars, vobis vestrisque
heredibus abeatis ipse due partes, et amodo et semper defensemus illud nobis et nostris successoribus,
et pars ipsum monasterium, et ab nostris heredibus illud defensemus da omnis
humana persona cum aquis, finis et vice de biis, et cum omnia intra ipsa rebus habentibus.
Nam si ego vel meos posteriores et pars ipsu monasterium vos et vestris heredibus exire
quesieritis, a nos licentia habeatis exinde excutere omnia vestra mobilia, et portare ubi volueritis,
et si usque tres anni iterum in eodem loco rebersi fueritis, iterum ipsa clusuria, qualiter eam
inbeneritis, vobis vestrisque heredibus redeat potestati in supradicta ratione illud abendum.
Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine ego iamdictus abbas meisque
posterioribus et pars ipsum monasterii tibi petri et ad tuis heredibus non adimpleberimus,
et remobere vel contrare aliquid inde voluerimus, per quolivet ingenium vel rationem
obligo me ego predictus iaquintus abbas, et meos successores, et pars ipsum monasterium ad
componendum vobis petri et ad tuis heredibus, et cui scriptum istum pro vice vestra in manus
paruerit, viginti solidi aurei costantini. Unde pro cuncta que supra legitur adimplendum guadiam
4
tibi petri dedi una cum pando advocatori eiusdem monasterii, et fideiussorem tibi posui leo
filio quondam iohannis visinianise, et unc brebem scribsi ego landus presbiter et notarius. Actum
cilento et interfui.
+ Signum manus pandi castaldi.
Torna all'inizio