Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.586 » Pag 79 - 80

4.586
79
80

79
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi temporibus domni sergii et domni mansoni
genitorem et filium gloriosissimi ducis, anno tertio die ……… mensis iunii, indictione
quarta, amalfi. Certum est me urso filio quondam lupini de domno erini, et invicem de
ipsi infantuli nepoti mei filii quondam leoni presbiteri, et sergio germani mei a presenti
die et tempore prontissima voluntatem tradere et assignare visus sum vobis domno mastalo
filio quondam leoni roiboli, idest partes tres de ipsum campum nostrum in fonti positum;
hoc est ipsa portionem meam et ambe ipse portionis de suprascripti infantuli nepoti mei;
tote tres partes vero inclite vobis assignavimus cum vie sue et omnia sua pertinentia, qualiter
per ipsi merisi continet quod inter nobis fecimus; eo vero placito, ut cultetis, pastinetis
ividem vineam et pomifera, et armetis cum omnem vestrum expensarium, et de sex
in sex annos partire deveamus, dum oportuerit vos de suprascripta terra laborare; et omnem
frugium, quod vovis deus dederit ividem, totum vestre sit potestatis, nobis exinde aliquod
non detis usque in suprascripta constituta, quod dicimus partire de sex in sex annos: tantum,
et diximus, dum vos de suprascripta terra laborare volueritis per ipsa suprascripta
constituta, hoc est de sex in sex annos, partire deveamus celum terra per medietatem, et
neque nos, neque omo noster vobis ividem nullus invitus, aut virtutem, vel invasionem faciamus,
set av omnem ominem nos vobis eos defensare promittimus; et quando iam non
oportuerit vos de suprascripta terra laborare quantum vacuum exinde remanserit, in nostram
remaneat potestatem; et si vos ipsa portionem vestram vindere venieritis, nobis eos
vendere deveatis at appretiato; et si nos eos comparare non voluerimus, vindere deveatis
cui volueritis; et si nos vindere venierimus ipsa portionem nostram, vos aveatis pro timissi
eos conparare at appretiato; et si vos eos conparare non volueritis, vindere deveamus cui
voluerimus. Unde inter nos promittimus, ut qui de nos de suprascripto placito minuare aut
retornare presumerit, componere deveat auri solidi viginti bytiantei, et ipsum placitum per
80
invitus conplere deveat, et chartula ista firma permaneat in presentia testium leone filio
petro de campulo, mirando filio leoni comitis, tauro filio constantini de tauro comite.
+ ego ursus scriva scripsi.
Torna all'inizio