Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1108 » Pag 82 - 83

7.1108
82
83

82
MCVIII
A. D. 1048
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et decimo anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et septimo anno principatus et
ducatus domni gisolfi eximii principis et ducis filii eius, mense december, secunda indictione:
memoratorium factum a me iohannes venerabilis abbas ex monasterii sancte sofie, que
sita est intus cives salerni, eo quod ante subscriptis idoneis omines per combenientia tradidit
mari filii quondam sellicti, et iaquinti filii iohanni, et mulieri nomine maralda relicta
quondam petri clerici, qui est congnatus ipsius mari, et socera ipsius iaquinti, qui sunt
abitatori de locum nucerie, vice ipsius monasterii, quam et pro vice gemme relicta quondam
guaiferii comitis, qui ipso monasterio a nobo fundamine construssit, et filii quondam guaimarii
comitis tota et inclita sortione de omnis rebus,quod pars predicti monasterii et ipsa
predicta gemma habet in locis, ubi orta et ad pinillu dicitur, ipsius mari exinde tradidit
de omnis ipsa rebus tertia parte et ipsius iaquinti alia tertiam partem, et predicte maralde
similiter exinde tertia parte in oc ordine, ut amodo et usque tridecim anni completi
83
totum et inclitum illut ad illorum et ad eorum eredes sint potestatem tenendum, dominandum
et fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ibidem facere; et totum illut
laborare et cultare, sicut meruerit, et seminare et recolligere, et quantum vinctualium et
binum ibidem fecerint, illorum sint potestate; tantum per omnes annos deant ividem terraticum
de omnis vinctualiu et de ipso linum ibi seminatum fuerit ad pars ipsius monasterii
et predicta gemma secundum consuetudinem de ipsi locis. At completi autem ipsi suprascripti
tridecim anni, ut amodo se complant, tunc tota et inclita ipsa suprascripta rebus
revertas at potestate predicti monasterii et iamdicte gemme, faciendum quod voluerint,
de qua per convenientia guadiam mihi ipsi omnes suprascripti et suprascripta dederunt, et
mediatorem mihi pro pars ipsius monasterii posuerunt se ipsis, et per ipsa guadia etc:
Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Tamen omnia suprascripta retinet
ipsa predicta maralda per voluntate de mundoalt sui. quod scripsi ego petrus presbiter
et notarius.
Torna all'inizio