Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.782 » Pag 119 - 120

5.782
119
120

119
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et octabo
anno principatus domni guaimarii eius filio,gloriosi principibus, mense magius, nona indictione.
Ideoque hego mulier nomine alferada filia quondam rocci qui sum uxore sesami
filii quondam iohanni declaro, quoniam ipse sesamus viro meus per firma cartula modo
benumdedit mulieri nomine tande filia quondam iohanni atrianensi, qui est uxor leoni filii
120
sergi mangnanarum due pecie de terra cum vinea de locum iovi quod ei pertinuit a parte
supradicti rocci genitori meo per finis et mensuras; prima pecia qui est subtus via nostra
commune qui pergit ad fontana ha parte occidentis fine leoni thio meus, sicut termiti ficti
sunt, inde sunt passi triginta usque in ballone: de pede fine medio ipso ballone, inde sunt
erga ipso ballone passi triginta sex: de capite per ipsa via sunt passi biginti octo. Ipsa
halia pecia ibique a super ipsa via ha parte occidentis fine alia bia nostra commune, inde
sunt passi triginta: de pede per ipsa priore via passi biginti tres: a parte orientis fine
nostra, sicut terminatum est, inde sunt passi triginta quadtuor: de capite similiter fine
mea et predicti viri mei, sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi decem et octo et medium,
totum mensuratum ad iusto passum hominum. ambe supradicte pecie per supradicte finis
et mensuras cum vice de ipsa via et de ipsa fontana, sicut diximus, ipse vir meus benumdedit
modo ipsius tande, ad faciendum inde quod boluerit, et in supradicta rebus mihi est
pertinentes quartam partem per meum scriptum morgincap mihi emissu ab ipso viro meus,
et congruum est mihi inclita ipsa quarta mea exinde, seu et undecumque ibidem mihi pertinet
donare supradicte tande; het ideo ego iamdicta halferada, sicut mihi congruum est,
mea bolumtate ante subscripti testes per hanc cartulam, per consensum et bolumtate de
ipso viro meus, in cuius mundium me dico esse, dono tivi iamdicte tande ipsa quartam
mea, seu et undecumque infra supradicta rebus mihi fuit et est pertinentes abere, funditus
illut tivi donavit, et nullam infra hambo ipse pecie per ipsa mensuras mihi remansit,
cum omnia infra se aventibus et suis pertinentiis et cum vice de ipsa via et de ipsa
fontana, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdicta tanda et tuos eredes illut
abendum, possidendum, dominandum et omnia inde faciendum quod bolueritis; et pro hoc
donum firmandum iusta lege launegilt a te inde recepit cammisa una, hastante ipso viro
tuo, et per illius solutione quam et iusta lege et consuetudo vestre romanorum, finitoque
launegilt ipsum aput nos, sicut inter nobis comvenit. de qua ego iamdicta alferada, una
mecum ipse viro meus, unianimiter guadia tivi dedimus commune consensu, et mediatores
tivi posuimus nos ipsis; et per ipsa guadia etc: Statuta mulcta decem auri solidorum Constantini.
et taliter scribere rogavimus te rodelgrimus notarius actum salerno.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio