Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.421 » Pag 288 - 289

2.421
288
289

288
+ In nomine domini anno ab incarnatione domini nostri ihesu cristi anni sunt noncentesimo
octuagesimo decimo, et dies mensis ianuarius per indictione tertia. ideo ego . . .
. . . credendeo filius quondam nordemanni de comitatu teatino de locum qui nominatur
domo bona, et expontanea mea bona bolumtate et per hanc cartulam et per presentem tradedi
bobis petri filius quondam iohanni et sabini filius quondam maioni ad vestram proprietatem vel
ad vestrisque eredibus possidendum, oc est de res proprietatis mea in comitatu teatino infra
finis de domo, que mihi obbeni ad meum conquisitum, et est ipsa res per mensura ad destri
omini ob uno capo sunt destri quadraginta et est fine terra que mihi remansit, pede sunt destri
quadraginta obto et est fine terra amiconi presbiteri, de uno lato sunt destri viginti ses et est
fine bia, de alio lato sunt destri viginti septem et est fine terra que mihi remansit, et est predicta
petia de terra infra predicte finis, sicut superius legitur, cum terra et binea et cum pomis et
arboribus et cum omnia et in omnibus quantum infra suprascripte finis abentes tam inferius
quam et superius; set in integrum et in omnibus sic vindedit et tradedit ego superescripto
credendeo ipsa iamdicta res tota et integra per hac cartula, qualiter prelegitur, bobis iamdicti
petri et sabini vel ad vestris eredibus ad abendum, tenendum et ad vestra proprietate possidendum
. . .
Huc usque perlegi potest haec charta ita maculis undique referta, ut vix interpretari
possint nomina quorumdam testium, quae hic adnectimus:

289
+ signum manus credendei qui hac cartula scribere rogabit et signum crucis fecit.
+ signum manus ioboni rogatus a superescripto testes sum et signum crucis fecit.
+ signum manus ursi rogatus a superescripto testes sum et signum crucis fecit.
+ post tradita et data a testibus roborata ego leo iudice et notario complebit et finibit.
Torna all'inizio