|
86
+ In nomine domini quadragesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi
principis, mense auustus secunda indictione. memoratorium factu a me leo atrianense filio
quondam iohanni, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum cum, alphanus clericus filius
odelchisi diaconi, propter quod ipse alphanus mihi datum abuit due pecie de terra cum binea et
pastino de locum filline, quod ipse alphanus ante os dies per due scriptionibus mihi confirmabit,
et per alium scriptum ipse ambo scriptionibus mihi adberabit et per aliis ominibus terris ipse
cum bineis mihi contrate sunt; set ego illut aduc possidentes sum; nuc autem, ut dictum est,
pro taliter cum eodem alphanus clericus coniuntus sum ad illut iterum mihi confirmandum, et
statim ostedit ego ipsa scriptora primum continentem, quomodo ipse alphanus ante presentia
domni petri episcopi et per eius absolutionem confirmaberad mihi ipsa terra cum binea et terra
cum pastino propter pretium, quod mihi religo fuit dare, sicut ipsa scriptio continet. ipso alium
scriptum continebad, quomodo ante presentia ipsius domni episcopi et gaidoni iudici cum ipso
alphanus inde in contentionem fuit et illut mihi contrabad, set propter ipsum domnus episcopum,
cuius ante presentia factum fuit illut mihi contrare non potuerit; set ipse scriptionem
mihi adberabit et rebus ipsa mihi confirmabit et manifestabit, ut de ipsa rebus mecum causare
non potuerit. seu et ostedit ego alium scriptum, quomodo ante ipsum gaido iudex cum eundem
alphanus coniuntum fuit pro inde finem faciendum, set manifestabit mihi, ut ipse iamdicte
scriptionibus veraces esse et de ipsa rebus mecum causare non potere. cum autem ipse scriptionibus
87
relecte fuerunt, tunc ipse alphanus sua boluntate manifestabit, ut tote suprascripte scriptionibus
in omnibus, sicut continunt, beraces esse, et nullam de omnia quantum continunt, contendere
aut causare potere; set ibique iterum modo omnia, quantum ipse scriptionibus continunt,
mihi tradidit et confirmabit ad securiter ego et meis eredibus inclitum illut abendum, dominandum,
possidendum et omnia exinde faciendum quod boluerimus: etiam sua boluntate obligabit
se et suos eredes omni tempore defensandum illut mihi meique eredibus, sicut ipse scriptionibus
continunt, et omnia nobis adinplere, sicut ipse scriptionibus clarificad. et si taliter omnia suprascripta
per iam dicto ordine ille et suos eredes nobis nostrisque eredibus non adinpleberit, vel
si de omnia, quantum ipse scriptionibus continunt, per qualecumque modum aut inienium
causaberint nobiscum, componere obligabit se et suos eredes nobis nostrisque eredibus quinquaginta
solidos constantinos, et omni tempore taciti inde manerent, et omnia suprascripta
per suprascripto ordine per inbitis nobis complire; unde pro omnia suprascripta per supradicto
ordine nobis nostrisque eredibus adinplendum, guadia mihi ipse alphanus dedit et mediatorem
nobis posuit se ipsum. et unc brebem scripsit ego iaquintus notarius, qui interfui.
+ ego radechis notarius me subscripsi
+ ego grimoaldus
+ ego petrus notarius me subscripsi.
| |